absque principis iussione ordinatus fuisse, pręter Pelagium papam. 
nam de illo legitur quod ordinatus sit sine principis iussione  eo 
quod Longobardi Romanam civitatem obsiderent, multęque ab 
eis per Italiam fierent vastationes. denique post eum Gregorius 
doctor beatissimus a clero et populo electus roborari ante 
noluit in pręsulatu, quam ab imperatorio assensu fuisset confirmatus. 
quod ergo per septingentorum quinquaginta novem annorum 
curricula constitutum et observatum sine ullius sancti apostoli 
sive doctoris contradictione fuit, non arbitramur aliqua 
ratione possit contradici et maxime quod extra fidem minime 
dinoscitur fore. nonnulli enim pontificum, quamquam sub intentione 
electi sint, nullo modo pręsulatus habere potuerunt sublimitatem 
nisi imperatoris optinerent consensionem. hic prudentium 
attendat sollertia, quia si Constantinus quondam Augustus 
prius vicario beati Petri apostoli, Silvestro scilicet, coronam imperii 
concessit, postmodum vero alter beati Petri vicarius, Stephanus 
videlicet papa secundus, predictum Pipinum cum duobus 
filiis germanis Carolo et Carolomanno regem Francorum unxit. 
Stephanus quoque papa tertius eosdem Romanorum patricios 
confirmavit. Leo etiam tertius Carolum coronavit eumque 
defensorem tutoremque Sedis apostolicę sanctęque Ecclesię catholice 
stabilivit, et una cum omni senatu Romano imperium 
illi per omnia confirmavit. sed quomodo eum terrenarum rerum 
potestate et totius iure imperii fraudavit, vel dominia illi Italica 
denegavit per guem respublica omnisque christiana libertas ab 
omnibus preiudiciis et universis incommodis debet defendi ? 
fuerunt preterea et multi in Italia viri qui per diversa loca ius 
proprium et privatum iure hęreditario possederunt, et locis sacris 
Deoque dicatis ob animarum suarum mercedem de suis substantiis 
plurima concesserunt. non ergo omnis Italia in terrenis 
facultatibus patrimonium beati Petri apostoli Ecclesię extitit, nec 
umquam pontificum Romanorum ex toto dominium fuit, nisi in 
his quę ad cultus Dei pertinent dispositionem, vel ad verę fidei 
conveniunt ostensionem. ex quibus duobus non solum Italia,
  |  
  |