huc vsque in conuersatione tua. Quoniam quicumque bonis
conuersatur, possidebit ab eis bonum et equitatem, conuersatio
autem impiorum possidere facit prauitatem cordis et
maliciam operum, sicut ventus pertransiens res sordidas
et fetidas accipit inde malum odorem; si vero transeat per
aromata vt mustum, ambram, capit inde bonum odorem.
Et ego quidem scio tedium verborum meorum apud te, sed
nunquam mundus cessauit ab hac sua natura, vt ignorantes
semper abhorreant sapientes, et stulti, nobiles, et mali, bonos,
et praui, rectos. Fuit autem finis verborum K[elile] cum
Dimna hic.
Et iam leo interfecit Senesbam. Et cum interfecisset illum,
penituit ipsum, et meditatus in facto, postquam quieuit
ira sua, dixit: Tristis est anima mea de Senesba, quoniam erat
vir magni consilii et intellectus, nec penes me scio causam
quare ipsum interfeceram, nec radicem scio mei operis.
Et displicuit valde leoni et contristatus est. Et sciens hec
Dimna, relicto Kelila, iuit ad leonem. Inquit D[imna] leoni:
Domine rex, iam dedit tibi Deus victoriam de inimico tuo;
exterminauit enim inimicum tuum et qui tuam querebat
animam. Quare igitur contristaris? Et respondens leo ait:
Quoniam penituit me fecisse quod feci; cum eius considero
consilium et intellectum et suos nobiles mores et sui delectabilem
conuersationem, doleo in corde meo. Et ait D[imna]:
Nequaquam dicat dominus rex hoc verbum; non enim debes
misereri eius de quo timendum erat. Probus enim rex multociens
abhorret quem diligebat et expulit illum, et postea
recipit eum et ipsum ordinat super suis negociis, quando de
eo viderit bonitatem; sicut facit ille qui abhorret tiriacam
propter sui amaritudinem, non considerans sui efficaciam.
Aliquando autem diligit rex aliquem et honorat et exaltat;
deinde vero illum perdit et exterminat timens eius malum,
|
|