Acidiam, que bona negligit inchoare et inchoata perficere,
et statuit fedus cum ea et pactum pepigit contra istos. Non erat ei
nimis familiaris nec forte coniuncta, tamen in malum libenter convenerunt
in unum, sicut olim Herodes et Pilatus adversus Salvatorem.
/*
Inito consilio, infremuit Acidia et, facto impetu, cum satellitibus
suis fines eorum ingressa est, et, totis viribus arma sua deducens,
caritatem eorum exstinxit et in teporem et torporem convertit
eos. Sicque parum a pusillanimitate spiritus absorpti, facti sunt
tamquam mortui a corde".
Capitulum 23 -De religiosis per Acidiam victis.
"Ceperunt deinde ad queque egyptiaca, que reliquerant, miserrime
suspirare et que corde magnifico contempserant turpiter requirebant.
Incedebant tristes viam mandatorum Dei et corde arido
ad queque iniuncta currebant. Deficiebant sub onere et pre inopia
spiritus vix poterant suspirare. Rara compunctio erat eis, contritio
nulla, obedientia plena murmure, cogitatio animalis, letitia dissoluta,
pusillanimis tristitia, sermo incautus, risus facilis; in vultu hilaritas,
in incessu vanitas, vestis mollis et delicata, studiose incisa,
studiosius consuta, somnus multus, cibus superfluus, potus intemperatus.
Nugas et trufas et verba proferebant in ventum. Recitabant
fabulas, mutabant leges, disponebant provincias et hominum facta
diligenter tractabant. De exercitio spirituali nulla cura, nullum studium
de salute anime, rara collatio de celestibus et eternis tepens
desiderium.
Ceperunt sic obdurati alter alteri invidere, alter alterum provocare
et unus alteri dominari; gestiens frater fratrem crimine pessimo
accusabat. Devitabant tristia, appetentes in quo vane gauderent,
quia vere non poterant. Retenta tamen specie sanctitatis
utcumque, ne omnino vilescerent, et loquentes sancta, miseram conversationem
suam apud simplices occultabant. Sed tanta erat eorum
|
1
5
10
15
20
25
30
|