: Sermo de beato Fulgentio episcopo (BHL 3207d)

Pag 118


fessor diui Fulgentius coram Totila positus, Dei sic magnifi-
centiam laudabat, ut ne unius sui capiti capillus perire per-
mitteretur, sicut ipse Dominus ait: Vnde autem capilli capitis
omnes numerati sunt; et iterum: Capillus de capite nostro
non peribit. Capillus namque de capite perire est, quando
christianus a capite, id est a Christo, mala operatione separa-
tur. Vnde Dominus dicit: Qui non est mecum, aduersum
me est, et qui non colligit mecum, dispergit. Capillus ergo
christianus homo est. Ut enim decori et umbraculo capitis
capillus est, sic christianus a Christo est, quando fumus eius
bonae operationis diuino conspectui ascendit. Ut Iohannes
in Apocalipsi ait: Ascendit fumus ex aromatibus in conspectu
Domini. Et Dauid propheta: Dirigatur oratio mea sicut in-
censum in conspectu tuo, Domine. Eleuatio manuum mearum
sacrificium uespertinum.
Quem impius rex intuens ait: «Numquam [...], Ful-
genti, non me super omnem hominem potentem fore conside-
ra […], qui etiam potestatem tenendi, et dimittendi te ha-
beo». Cui diuus Fulgentitis respondit: «Potentia tua non
cum Deo, immo cum diabolo est. Uilis enim tua potestas
est, quia non diuturna, sed momentanea est. Quam etiam
potestatem tu non haberes, nisi a Domino Iesu Christo tibi

Torna all'inizio