longe. et ibi fuit civitas Hus Job. que nunc est villa. et vocatur illa
contrata Aram. qui fuit pater Asyriorum. qui condidit Damascum et
Syriam et genuit Hus. conditorem Traconitidis regionis. Hic. inter
Syriam Celes et Palestinam. que terra Hus appellatur. Job tenuit principatum.
unde legitur in principio libri sui: Vir erat in terra Hus. sive
in regione Husitide: hanc habuit Philippus tetrarcha. sicut et Ytuream.
que est circa Jordanem ad occidentem. et [in] hiis villis et cassalibus
sunt multi cristiani habitantes in illa regione. qui libenter vident peregrinos transeuntes. et est ibi via. que ducit ad Damascum de mari Galilee
et monte Seyr.
In litore autem maris Galilee. ante civitatem Capharnaum est locus. ubi
Cristus vocavit Matheum. sedentem ad theoloneum. qui vocatus
est Matheus publicanus et Levi: Vidit hominem Jhesus sedentem ad theoloneum. Matheum nomine. et ait illi: Sequere me: et surgens secutus est eum: et domus
ejus et locus. ubi sedebat. adhuc apparet in via. que vadit ultra Jordanem
ad montana Ermon. et ego ubi fui.
De Tybiriade contra occidentem ad XV miliaria. est castrum Sephorum.
opidum valde pulchrum. unde fuit Joachim. pater Virginis
gloriose. sed beata Anna fuit de civitate Jherusalem et habuit multas
possessiones in Jherusalem. ideo Joachim habitavit aliquamdiu in Jherusalem.
et ibi nata fuit virgo Maria. ubi nunc est ecclesia beate Anne prope
templum Domini. De Sephoro autem usque Nazareth sunt V miliaria. et
Joachim habebat ibi possessiones et ideo aliquandiu habitabat ibi. quia
dives erat valde. unde virgo Maria in Nazareth habitabat cum patre. quum
illud grande verbum ab archangelo Gabriele meruit audire: Ave. gratia
plena. De Jherusalem vero usque Nazareth. sunt LXX miliaria: de Nazareth
autem usque in Acry. sive Acon. sive Ptolomaydam. sunt XX miliaria.
De Sephoro. castro Joachim. ad Viij miliaria. est Chana Galilee. ubi
Cristus aquam in vinum mutavit. et demonstratur adhuc locus. ubi
ydrie steterunt. que fuerunt Vj. et triclinium seu locus. ubi erant mense:
et est ibi ecclesia. ad quam descenditur per plures gradus. que tamen est
|