Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 36


requiritur, ad quod virtus eius propria non attingit. Et utinam possem alicuius
aque medicinalis aspersione vestri cordis incendium mitigare aut aliquo
aure recentis flatu angustie vestre refrigerare fornacem! Ad hec, amice, puto
quod illa mea novissima pagina, per quam vobis proximum superioris prenunciavi
regressum citoque officiales curie sua officia resumpturos, etsi avide
recepta fuerit lectaque gaudenter, non tamen decore placuit vel sapore.
Nec mirum, quia, cum a me festina discesserit et insufficienter instructa, meum
non potuit eleganter, prout decuit, referre commissum, sed mox vestra prudencia
curialis sua facundia et melliflua eloquencia facundie defectui in
ea suplere curavit, illa eadem, que in composicione sua ipsa retulerat, luculento
eloquio repetendo. Interdum tamen ipsa simplex et pura compago
verborum non minus quam que depictis oraculis est contexta, complacet
et delectat. Quia nonnumquam decorem nativum superpositi tinctura coloris
ofuscat potius quam adornet, redditurque vera figure species ex adulterine
adiunctione deformis. Quoniam color sophisticus non est equiparabilis naturali
nec illi admixtus coadiuvat ipsius pulcritudinem, sed fermentat. Licet igitur
eadem pagina comptis non venerit preparata sermonibus aut coloratis fucata
verbis vel circumlocutionum farcimine saginata, quia tamen se in comuni
et humili habitu non linita vel culta facie presentavit, non minus salutacionis
honorificenciam meruit et receptionis benigne favorem. Denique rectum cancellarie
iudicium nec importuna instancia nec clamoribus querulis nec blandis
suasionibus nec verbis minacibus a sua declinat rectitudine vel mutatur, sed
semper firmum et incorruptibile perseverat, sollertissimum quidem in examine
ac discretissimum in censura, securo animo approbans approbanda et dampnanda
condempnans, amplectens equa et iniqua confutans, expediens iusta et
iniusta cancellans, illis precipue cancellacionibus huiusmodi causam prebentibus,
quibus specialiter ex sui debito incumbit officii attente in negociis
vigilare ac simplices et ydoneas fabricare litteras super eis. Nam hii sepissime
tales in amplum ipsius cancellarie uterum tales litteras inferunt, quas potius
perire convenit per laniacionis aborsum, quam prodire per partum expedicionis
in lucem.

Torna all'inizio