Ad secundum dicendum, quod peccatum hominis fuit remediabile, non autem
peccatum Angeli; cuius ratio multipliciter assignatur. Primo ex virtute naturali
utriusque: quia quantum ad cognitivam Angelus cognoscit in luce plena per
intellectum deiformem, ut possit totum considerare sine inquisitione quod ad
electionem alicuius rei pertinet, ut sic per ignorantiam non excusetur, sicut
homo qui cognoscit quae agenda sunt deliberando per rationem, quae est quasi
quaedam obumbratio intellectus, ut dicit Isaac in lib. De definitionibus: quantum
ad affectivam vero, quia voluntas Angeli invertibilis est post electionem,
cum sit infra voluntatem divinam, quae est invertibilis ante et post, et supra
voluntatem humanam, quae est vertibilis ante et post; ideo Angelus malo quod
appetiit peccando, immobiliter inhaeret.
Secunda ratio assignatur ex natura utriusque: quia Angelorum natura non propagatur
ex uno, ex quo vitium contrahat, sicut humana; et ideo nec per unum
eam reparari congruit: et hoc est quod videtur Apostolus dicere ad Rom. 5, 12:
«Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum
mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt».
Tertia ex peccato utriusque: et quantum ad genus peccati; quia homo superbivit
ex appetitu scientiae, cuius natura creata capax est; Angelus vero ex appetitu
potentiae, quam natura creata non ita perfecte potest recipere sicut scientiam;
unde et animae Christi communicata est omniscientia, sed non omnipotentia: et
etiam quantum ad circumstantiam peccati: quia homo peccans et de venia cogitavit,
et in aliquo deceptus est, ut in 2 libro dicitur, dist. 4 in textu et dist. 22,
quaest. 1, art. 2 et 3, non autem Angelus peccans; et similiter quantum ad occasionem
peccati, quam homo habuit, quia alio suggerente peccavit, non autem
Angelus.
Quarta ex iustitia divina: quia omnes illi ad quos corruptio peccati primi hominis
venire debebat, nondum erant in actu, sed in virtute tantum; et ideo non
decebat ut priusquam essent, ultimam damnationem reciperent, sicut omnes
Angeli actu existentes proprio arbitrio peccaverunt.
Quinta ex misericordia divina: quia tota natura humana lapsa erat in uno
parente, non autem tota natura angelica; et ideo magis indecens erat ut natura
humana tota relinqueretur sub damnatione quam natura angelica, quae non
tota corruerat.
Sexta vero et praecipua est ex parte status utriusque: quia homo non peccavit
in termino viae suae sicut Angelus, cui ad propriam electionem status viae finitus
est; et hoc consonat verbo Damasceni qui dicit, quod
hoc est hominibus mors quod Angelis casus; et de hoc in lib. 2, dist. 7, qu. 1,
art. 2, dictum est.
|
|