: Passio sancti Valentini episcopi martyris (BHL 8460)

Pag 239


non potest tam perfecte credere, quam fides ipsa deposcit, cui credendum
est, da michi fidem tuam sub hac pollicitatione, ut filius
tuus per meam fidem saluetur: tu uero per salutem filii tui cum
omni domo tua conuertaris ad Christum ». Tunc Craton uocauit
coniugem suam cum omni familia, et prostrarus pedibus eius, cepit
promittere, quod, si ille saluus esset, omnes crederent Christo.
Erant autem in hoc spectaculo Proculus et Efibus atque Apollonius,
quos cognouimus in Greco perfectos ad Latina studia peruenisse.
Hi itaque simili modo, oratoris sui filium Cerimonem cupientes
saluum fieri, se credituros affirmant.
Tunc sanctus Valentinus episcopus iussit sibi cubiculum preparari,
et die et nocte silentium fieri. Et claudens ostium super
se et super puerum Cerimonem, qui tertio anno transacto ita toto
corpore implicatus atque glomeratus iacebat, ut caput inter genua
habens remaneret, et nullam partem corporis possit liberam in
membris habere. Erant enim eius brachia simul et crura contorta,
ut nullus medicorum passionis istius assereret repertum esse uocabulum.
Tunc sanctus Valentinus episcopus, uir Dei fide plenus, clauso
ostio, stratoque humi cilicio, eleuauit puerum Cerimonem de lecto,
et proiecit eum seminecem in eo cilicio, in quo ipse orare consueuerat;
et per totam noctem in Dei laudibus et oratione manenti

Torna all'inizio