circa ea, quae in literis traduntur. Tertio decet
ipsos, secundum modum sibi possibilem, ad perfectionem
scientiae pervenire. Prima via sic pater. Nam videmus
in idiomatibus vulgaribus, quod raro potest quis
debire et distincte proferre aliquod idioma, nisi sit in eo
in ipsa infantia assuefactus, qui enim in aetate perfecta
trasferre se ad partes longinquas ubi idiomata differunt
a materno, etiam si per multa tempora in partibus illis
existat, vix aut nunquam potest recte loqui linguam illam;
et ab incolis illius terrae semper cognoscitur ipsum
fuisse advenam, et non fuisse in illis partibus oriundus. Si
ergo sic est in idiommatibus laicorum, multo magis
hoc erit in idiomate literali, quod est Phisicum idioma.
Videntes enim Philosophi nullum idioma vulgare esse
completum et perfectum, per quod perfecte exprimere
possent naturas rerum, et mores hominum, et cursus
astrorum, et alia de quibus disputare volebant, invenerunt
sibi quasi proprium idioma, quod dicitur latinum,
velidioma literale: quod constituerunt adeo latum
et copiosum, ut per ipsum possent omnes suos conceptus
sufficienter exprimere. Quare si hoc idioma est
completum, et alia idiomata non possumus recte et distincte
loqui, nisi ab ipsa infantia assuescamus ad illa:
ex parte eloquentiae, videlicet ut recte et distincte loquamur
idioma latinum, si volumus literas discere, debemus
ab ipsa infantia literis insudare. Secunda via ad
investigandum hoc idem, sumitur ex parte attentionis et
fervoris, qui est in studio adhibnedus: nunquam autem quis bene
studet, nisi sit fervens, et attentus circa studium. Cum ergo
consuetudo sit quasi altera natura, cum secundum Philosophum
in Polit. nobis magis placeant illa opera, ad quae
sumus ab ipsa infantia assueti: quia quilibet est magis
intentus, et fervens circa ea quae sibi magis sunt placita;
ut possimus esse attenti et ferventes circa studium literale,
ab infantia insudandum est literalibus disciplinis.
|
|