Splendens gemma luto, pretiosaque purpura sacco,
Perpetuusque dies nocti, lumenque tenebris,
Libertas vinctis, peregrinis mansio celebs,
Gloria sanctorum lacrimis, mercesque labori,
Currenti bravium, certanti laurea perpes!
XXXIII - Qualiter ad exequias eius Curia romana confluxit cum
multitudine populorum.
Confestim rumor obitu de virginis omnes
Conmovit cives: simul illuc sexus uterque
Confluit, et tantus ibi fit concursus, ut ipsa
Sola remansisse videatur terra. Beatam
Acclamat populus, sanctam veneratur, et intra
Laudes admiscent lacrimas. Properatque Potestas
Septus militibus armatorumque catervis;
Sero pervigiles et toto tempore noctis
Custodes adhibent, thesaurum tam pretiosum
Custodire student, ne forte quid inde sinistri
Accideret; nam tanta fuit devotio cunctis,
Ut prelatorum sacra pontificalia signa,
Que splendent digitis, pretiosis insererentur
Defuncte manibus, ut quid sibi querere possent
Virtutis: sperant quod mortua non sit avara
Circa devotos, que grandia dona pluebat
Vivens, et mundo signorum fulgure vivat.
Ad Clare funus festinat mane sequenti
Romane Sedis Antistes cum comitiva
Fratrum: civesque concurunt. Hinc ubi ventum
Esset ad exequias et que de more geruntur
Inciperent Fratres in matris flebile funus,
Offitium de Virginibus magis esse canendum
Proloquitur Papa; set ubi spectabilis ille
Presul cui celebrem dedit Ostia pontificatum
Et vite splendor pariterque scientia famam,
Quod res tam celebris maturius esset agenda
Respondit, misse sollempnia mesta secuntur.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|