QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de tentatione in communi. Secunda de tentatione
primorum parentum.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Cuius sit tentare; 2. Utrum omnis tentatio
passive accepta, cum peccato sit; 3. Utrum tentatio sit appetenda.
ARTICULUS 1
Utrum Deus tentet aliquem
Circa primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Dei non sit tentare. Tentatio enim est ad sumendum experimentum
alicuius quod nescitur. Sed Deus nihil ignorat. Ergo tentare sibi non
competit.
2. Item, videtur quod nec daemoni. Intentio enim daemonis est ad fallendum.
Sed tentatoris, inquantum huiusmodi, non est fallere, sed experiri. Ergo daemonis
proprie officium non est tentare.
3. Item, videtur quod nec carni conveniat. Caro enim cognitionis particeps esse
non potest. Sed ei quod non cognoscit, non convenit experiri vel tentare. Ergo
nullus proprie ad peccandum a carne tentatur.
4. Item, videtur quod nec mundo. Nullus enim tentat eum quem abiectum reputat,
quia tentatio de dubiis fit. Sed mundus sanctos quasi abiectos reputat. Ergo
mundus non tentat eos.
5. Praeterea, 1 Thess. 3, 5, dicitur: «Ne forte tentaverit vos is qui tentat», scilicet
solus diabolus, cuius officium est tentare. Ergo videtur quod nec mundus
nec caro, nec etiam Deus tentat.
SED CONTRA est quod dicitur Gen. 22, 1: «Tentavit Deus Abraham».
Item Iacob. 14 dicitur: «Unusquisque tentatur a concupiscentia sua». Concupiscentia
autem est peccatum quod in carne habitat. Ergo est aliqua tentatio a carne.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad perfectam rationem tentationis tria concurrunt.
Primo ut per tentationem alicuius dubii cognitio accipiatur; secundo ut hoc sit
intentum ab eo qui tentat; tertio ut ipsemet qui tentat, cognitionem illius rei
accipere velit: et secundum hunc modum invenitur tentatio in hominibus,
secundum quod homo hominem tentat, ut experimentum sumat scientiae vel
alterius quod in ipso est.
|
|