sit Deus gentium.  Ipse enim gentes justificat .  
Dei autem solius est justificare. 
31.  Legem destruimus . Quia carnales observationes  
legis destruimus, an putandum est nos, praedicatores  
Evangelii, etiam moralia praecepta destruere? Quid  
ergo? ordo: quid secundum carnem, id est, quid  
carnalium observationum? Probat quod sine carnali  
observatione legis justificari potest homo per fidem.  
Abraham enim sine carnalibus observationibus justificatus  
est, Scriptura testante:  Credidit Abraham  
Deo , etc. 
32. AMBROS.  Legem vero . Non utique lex inanitur  
per fidem, sed adimpletur, quando quod futurum  
dixit fides, istud advenisse testatur. 
CAP. IV.—1. AMBROS.  Quid ergo dicemus invenisse?  
Carnem dicit circumcisionem, qua Abraham  
non invenit justitiam, nec quaesivit. 
2. LANFR.  Si enim . Si, inquit, Abraham sine fide  
ex sola carnali observatione justificatus creditur,  
justificatio illa in sola opinione hominum est, non  
apud Deum. 
3.  Habet gloriam , quia qui fecerit legem vivet in  
ea, id est non morietur ut reus. Nec tamen apud  
Deum ex hoc habet meritum. 
4.  Quid enim Scriptura . Quasi diceret: audiamus  
quid super hoc Scriptura testetur. 
5. AMBROS.  Credidit Abraham Deo . Credidit se  
habiturum semen, in quo benedicerentur gentes. 
6.  Ei autem qui operatur . Ei qui operatur opera  
legis, meritum non imputatur ad mercedem. Nam  
debitor est facere legem. 
7. AUGUST.  Ei qui operatur , id est qui de operibus  
praesumit, et merito dicit sibi datam gratiam fidei.  
His non imputat mercedem secundum gratiam, sed  
secundum debitum. 
8. LANFR.  Ei vero qui non operatur . De eo intelligendum 
est hoc qui post acceptam fidem statim  
moritur. 
9.  Et signum accepit . Quasi diceret: cur ergo, si  
justificatus erat, circumcisionem accepit? Circumcisionem,  
inquit, accepit, non quia fieret, sed quia 
  |  
  |