domestici, fratres, filii vel parentes estiterint, pacis immo et sanctitatis erit
officium tales ferro vindicte debellare, quando de filiis Levi legitur, quia
in ultionem ydolatrie arreptis gladiis per castrorum media transeuntes
quique fratrem suum, amicum et proximum sibi obvios occiderunt. Propter
quod manus suas domino consecrasse laudati sunt: Consecrastis, inquit,
manus vestras hodie unusquisque in filio et fratre suo, ut detur vobis
benedictio. Sicut et Finees peccatis civium non indulgens, dum coeuntem
cum Madianita Iudeum perculit, sui furoris incendio dominici furoris
incendium restrinxit.
Persecutores sunt, qui vel communis concordie statum vel publici
pudoris reverentiam conantes evertere aut crudelia facinora exercere
non metuunt, aut solempnioris infamie patrare flagitia nequaquam
erubescunt; in quos et legum iura et regum arma vigorem opponere
inexorabilem consueverunt. Non enim sine causa portat gladium, sed
ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.
Rebelles vero hos computa, qui iugum legitime dominationis querentes
excutere et libertatem sibi illicitam usurpare legatos publicos iam reiciunt,
regalia decreta contempnunt, non pensitantes fiscalia nec tributa pendentes.
Contra quod dominus: Reddite que sunt Cesaris Cesari. Et Paulus
ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal,
vectigal. Quibus coheret etiam, quod poetarum eximius in Romani laudes
imperii non minus provido ingenio quam lauto metro canens ait:
Tu regere imperio populos, Romane, memento
- Hee tibi erunt artes - pacique imponere mores,
Parcere subiectis et debellare superbos.
|
|