Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

323


ferrea apud Modoetiam, que est in comitatu Mediolanensi,
in regem Ytalie. tercio coronatur corona aurea Rome
per summum pontificem, in Romanorum imperatorem. papa igitur
de imperatore habet iudicare, non imperator de papa.
fecit enim Deus in firmamento celi duo magna luminaria. luminare
maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti.
nam in firmamento celi, hoc est in Ecclesia universali, Deus
fecit duo magna luminaria, quia ibi duas instituit dignatates,
que sunt pontificalis dignitas et regalis seu imperialis potestas.
sed illa, que preest diebus, idest spiritualibus, maior est. illa
vero, que preest noctibus, idest carnalibus, minor. ut
quanta est inter lunam et solem, tanta est inter summum
pontificem et imperatorem differencia cognoscatur. sicut
igitur luna soli nichil tribuit, sed sol lune totam lucem infundit,
sic imperator supra summum pontificem nullam habet auctoritatem,
sed summus pontifex super imperatorem multam exercet
iurisdicionem, dicente Apostolo: "Spiritualis omnia diiudicat et

Torna all'inizio