Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 806


Filium, non autem inter Filium et Patrem, inter quos, ut Hieronymus dicit,
nullus est gradus. Si tamen nomen gradus, large pro ordine
accipiatur, sic inter Patrem et Filium est gradus, idest ordo principii ad illum
qui est de principio; non autem finis, et eius quod est ad finem.
Ad tertium dicendum, quod actus morales non specificantur a fine ultimo, sed a
finibus proximis: hi autem plures diversorum sunt, sicut et fines naturales sunt
plures.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod alicuius actionis finis sit Deus vel caritas,
non oportet quod agendo illam actionem aliquis de Deo vel caritate cogitet:
nec iterum sufficit quod aliquis in habitu tantum Deum et caritatem habeat (quia
sic etiam actum venialis peccati aliquis in Deum ordinaret, quod falsum est): sed
oportet quod prius fuerit cogitatio de fine, qui est caritas vel Deus, et quod ratio
actiones sequentes in hunc finem ordinaverit; ita quod rectitudo illius ordinationis
in actionibus sequentibus salvetur: ut patet in exemplo quod Avicenna ponit
de artifice, qui, si dum opus suum exerceret, semper de regula artis cogitaret,
multum in opere impediretur: sed sicut prius excogitavit per regulas artis, ita
postmodum operatur; et sic in opere rectitudo artis salvatur.
Ad quintum dicendum, quod non oportet illud sine quo non fieret aliquid, esse
hoc propter quod fit: omne enim illud quod ad actionem exigitur, est illud sine
quo actio non fieret, sicut instrumenta; nec tamen propter instrumenta fit actio.
Ita etiam et qui in operibus spiritualibus temporalia quaerunt, non quaerunt ea
tamquam finem actionis proximum vel remotum, quia minus bonum non potest
esse finis maioris, sed quaerunt ea ad sustentamentum naturae et conditionis
suae, ut sic debite opera spiritualia exercere possint.
ARTICULUS 2
Utrum beatitudo vel caritas sit finis communis et unus rectarum voluntatum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod finis communis rectarum voluntatum et unus, non possit esse
caritas vel beatitudo. Nihil enim quod est circa finem ultimum est unus finis
communis omnibus. Sed caritas est circa finem ultimum, scilicet Deum; et similiter
etiam beatitudo, et bona delectatio, et huiusmodi. Ergo huiusmodi non
possunt esse finis communis rectarum voluntatum.
2. Praeterea, nihil potest esse finis quod non est desideratum; nec potest aliquid
desideratum esse quod occultum est. Cum igitur beatitudo occulta sit, quia
Isaiae 64, 4, dicitur: «Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus
te»; videtur quod beatitudo non possit esse finis rectarum voluntatum.

Torna all'inizio