Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo I

Pag. 19


domine de Cypro. et non videntur nisi oculi. et dum domos exeunt.
semper cum clamide nigra vadunt. et a tempore. quo cristiani perdiderunt
Acri. quod est Acon sive Ptolomayda.
Item. in eadem civitate. sunt plures secte gencium facientes suum
proprium officium et proprias ecclesias: in primis veri cristiani.
secundo Greci. qui consacrant non azimis. sed cum pane fermentato. non
elevant corpus Cristi. non credunt Spiritum Sanctum procedere a Filio. Item
sunt Jacobini. qui se circumcidunt et eciam baptizantur more Grecorum
et faciunt officium eorum. Item sunt ibi Armenii et faciunt officium
ut veri cristiani. dicunt tamen officium in lingua greca. Item sunt ibi
Georgiani. Item sunt Machonite: iste due secte baptizantur more
cristianorum. sed faciunt officium Grecorum. Item sunt Nestoriani a
perfido heretico Nestore dicti. qui dicunt Cristum solum purum hominem
fuisse. et faciunt officium in greco. sed non sequuntur Grecos. sed
habent officium per se.
Item. in insula illa Cypri. tantus calor est. ut vix homo in estate
possit vivere. et nullus exit domos nisi de nocte et de mane usque ad
terciam et ab hora vesperarum et citra: fere ego fui mortuus in illo calore.
Item. in illa insula et provincia Cypri. est vinum. quod nascitur ibi
et vocatur Marea. Si quis bibit purum. omnia viscera sua adurerentur
propter vini caliditatem. et in gustu non apparet tam forte. sed si
quis vult bibere ipsum. ponat unum vitrum de vino et quattuor de acqua
et adhuc satis forte est. Insula Cypri congirat sexcenta miliaria.
In illa insula Cypri. est uno mons altissimus. qui longe videtur in
mari. et super montem est honorabile monasterium Sancte Crucis
monachorum nigrorum. et ecclesia: inter duas rupes pendet illa crux.
que fuit boni latronis. cui dixit Dominus: Hodie mecum eris in paradiso.
Et habetur in magna devocione et reverencia. et magnus populus pergit
illuc et vocatur Mons Crucis. distat autem a mari per XV miliaria et a
Famagosta per unam bonam dietam.

Torna all'inizio