: Chronicon Novaliciense

Pag 64

II


liquide patet unde iste mos primum monasteriis inoleverit.
Hec autem sentencia, que huic libro inserendo conscripsimus,
non de relacione alicuius hominis, vel nostro visu addidimus,
sed ad quodam antistite Petro, qui librum quondam suis legit
temporibus Veronam, in quo multa de eodem loco invenit. Ab
ipso enim audivimus talia, qualia hic a nobis apposita sunt. Scimus
ergo in veritate nonnullas fuisse quondam vitas in illo loco
conscriptas de illorum abbatum, seu monachorum, atque de
hactu ipsius loci, qui diutissime olim ibi sanctitatem exercentes,
virtutibus coruscantes micuerunt; sicut legimus de Asinario et
Vualtario, ac de Arnulfo et Frodoino, de Aldrado quoque, atque
de aliis pluribus, quorum nomina a nobis omnino ignota sunt.

Torna all'inizio