Sequitur: ET IN JESUM CHRISTUM FILIUM EIUS UNICUM DOMINUM
NOSTRUM. Haec est secunda pars sive distinctio quam Andreas
posuit in symbolo post Petrum. Dicit ergo Andreas: et in
Jesum Christum. Hec coniunctio ' et ' innuit esse repetendum credo,
ut dicatur: et credo in Jesum Christum Filium eius unicum
Dominum nostrum. Sic distingue ' credo in Filium eius ', sicut
supra diximus esse credendum in Deum Patrem, et ita eodemque
modo credendum est in Filium eius, ut sit sensus: credo in Filium,
id est credendo in eum promoveor, credendo in eum tendo, ei per
fidem et dilectionem inhereo, ei per bonam operationem et bonam
voluntatem unior. ' Unicum ' ad differentiam illorum qui sunt
filii per gratiam, <quia> cum sint multi filii Dei per gratiam iuxta
illud Joannis: " quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem
filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius ", Filius eius
unicus est per naturam, consubstantialis, coeternus, unigenitus,
ita ut non pars divinitatis a Patre derivetur in Filium et in Patre
pars remaneat, sed in Patre totus Filius et totus in Verbo Pater.
Sed in generatione carnali aliter fit, quia ibi quedam pars paterne
substantie derivatur in filium, parte in patre remanente. Filium
dico Jesum. Jesus dicitur Salvator. Ipse enim de potestate diaboli
et a peccatis salvat eos qui in eum credunt. Item Filium dico Christum.
Christus dicitur unctus et olim in veteri Testamento tantum
due persone inungebantur, scilicet rex et sacerdos. Per hoc ergo
quod Filius Dei dicitur Christus ostenditur esse rex noster et sacerdos
sive pontifex: rex quia regit nos et gubernat ne a fluctibus
huius mundi submergamur; sacerdos quia pro nobis se <Patri> obtulit
in ara Crucis et quia pro nobis quotidie apud Patrem interpellat
in celis; pontifex quia crucem suam facit nobis pontem per quam
de hoc mundo super fluctus huius seculi transeamus ad ipsum.
' Dominum nostrum ', quia Filius eius, in quem credendum est,
Dominus noster est, non tantum illa communi dominatione qua
Pater est Dominus, sed quadam singulari et unica, quia proprio
sanguine nos redemit, iuxta illud: " empti enim estis pretio magno ".
Et nota quod Andreas, qui hanc distinctionem apposuit, interpretatur
vir vel virilis, et merito quia in hac sua professione Filium
Dei profitetur Deum cum dicit ' Filium eius unicum', et virum,
id est hominem, cum dicit ' Christum Jesum Dominum nostrum';
vel dictus est Andreas, id est virilis, quia spretis mundanis viriliter
Christo adhesit.
Sequitur: QUI CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX
MARIA VIRGINE.
Tertia distinctio symboli est quam apposuit Jacobus Zebedei,
frater Joannis, maior in vocatione, qua scilicet Filius conceptus
est de Spiritu sancto. Notandum quod conceptio infantis in utero
femine non potest esse sine carnali commixtione maris et femine.
Illa vero carnalis commixtio non potest fieri sine peccato. Licet
enim ille coitus quandoque non sit peccatum, non tamen potest
fieri sine peccato, quia semper ibi intervenit quidam pruritus vel
fervor carnis, quedam voluptas carnis que non potest non esse
peccatum, ut testantur Gregorius, Augustinus, Hieronymus. Ne
ergo, quia dicitur conceptus, crederet quis in illa conceptione ea
intervenisse que interveniunt in conceptione aliorum hominum,
subdit: ' de Spiritu sancts ', quasi: " non ex sanguinibus, non
ex voluntate carnis, non ex voluntate viri ". Non permixtione
maris et femine sed de Spiritu sancto conceptus est, ita quod
nullam voluptatem, nullum fervorem vel pruritum carnis <ex> illa
conceptio<ne> perpessa est Virgo. Nec intelligas 'conceptus de
Spiritu sancto' quasi de patre, ut Spiritus sanctus dicatur maritus
Virginis et illa uxor eius, et dicatur pater Christi et ille filius eius.
Non enim Virgo concepit de Spiritu sancto quasi de viro, nec
Christus conceptus est de Spiritu sancto quasi de patre, sed est
sensus: conceptus est de Spiritu sancto, id est gratia et auctoritate
et operatione Spiritus sancti, quia ipso cor Virginis sanctificante
et eius carnem ab omni labe peccati mundante, caro Christi
sine semine viri, de sola carne Virginis concepta est nulla sementiva
carnis origine extrinsecus operante. Sicut enim vermis
calefaciente sole de puro ligno nascitur nec tamen filius ligni dicitur,
sic corpus Christi operante Spiritu sancto de sola carne Virginis
propagatum est. Unde se comparans vermi dicit: " ego sum
vermis et non homo ", id est conceptus more vermis qui de sola
terra vel ligno non commixtione alterius seminis concipitur, et
non more hominis qui non nisi commixtione seminum maris et
femine concipi solet. Et attende quod non sic dicitur conceptus
de Spiritu sancto, id est operatione Spiritus sancti, quod ab hac
operatione excludantur Pater et Filius. Indivisibilia enim sunt
opera Trinitatis, quia quorum est una natura et eadem essentia
non potest esse divisa operatio. Cooperante igitur tota Trinitate
Christus conceptus est in utero Virginis, ut vere dicatur quod
ipse Filius, sicut Pater et Spiritus sanctus, operatus est conceptum
sui. Attribuitur tamen operatio istius conceptionis Spiritui sancto
spiritualiter, quia ex sola gratia et benignitate quae spirituali
vocabulo attribuitur Spiritui sancto, illa conceptio est facta. Vel
ideo de Spiritu sancto tantum facta est mentio, licet Pater et
Filius similiter ibi cooperati sint, quia posito et nominato procedente
ab utroque, uterque unde procedit convenienter subintelligi
potuit. Fuit igitur conceptio Christi privilegiata in multis, scilicet,
quia fuit <non> sententia viri et quia sine commixtione maris
et femine et quia sine fervore et voluptate carnis et quia sine peccato
et quia sine causa peccati et quia sine infectione originalis
vitii et quia nec in carne Christi fuit causa peccati nec in eius
anima fuit peccatum originale vel aliud, sed et illud fuit privilegium
quia simul concepta est caro Christi et anima creata et ei
infusa, et ita ab ipsa conceptione fuit plenus homo in anima et
carne. Sequitur: natus ex Maria Virgine. Sicut unica et singularis
conceptio peccato non infecit Virginem, ita unica et singularis
nativitas non corrupit eius virginitatem, quia sicut uterum
Matris nec violavit nec aperuit conceptus, sic nec violavit nec
aperuit partus, et sicut virgo ante conceptum <et> partum, sic virgo
in conceptu <et> partu et post <conceptum et partum> perseveravit.
Hinc Isaias: " ecce virgo concipiet et pariet filium ", et Ezechiel:
" porta hec clausa erit et non aperietur et vir <non> transibit per
eam, quia Dominus Deus Israel ingredietur et egredietur per eam
eritque clausa ". Si queratur quare de femina et non de viro nasci
voluit, respondeo: ideo quia sexus mulieris videbatur indignior
misericordia et redemptione, quia in humano genere ipsa femina
primo peccavit et virum ad peccatum traxit. Ut ergo femina crederet
se esse redemptam per Christum, ideo de femina carnem
assumere et nasci voluit. Sed ut vir crederet etiam se esse redemptum
per eundem Christum, in sexu virili et non femineo assumpsit
carnem de femina et de femina voluit ipse nasci in sexu virili
et non muliebri. Quia ergo Christus natus est de femina, signum
est liberationis femine; quia in sexu virili, signum est liberationis
viri. Vel ideo solum de femina voluit nasci quia iudicavit congruere
ut diabolus, qui per feminam vicerat, per feminam vinceretur,
et ut ianua paradisi, que per feminam clausa fuerat, per
feminam aperiretur. Prima enim femina, scilicet Eva, ante peccavit
quam vir. Ipsa enim primo pomum vetitum accepit et comedit
et viro ad comedendum dedit, pro quo peccato ambo expulsi
sunt de paradiso et clausa est ianua paradisi et permansit clausa
usque ad adventum Christi. Tandem Christus volens aperire ianuam
Paradisi per feminam, assumpsit carnem et natus est de
femina, vel ideo voluit solum de femina nasci quia de solo viro generatio
humani generis processerat in prima femina que de costa viri
facta est. De viro et femina multum est frequens humani generis
generatio, sed de femina sola inaudita est generatio, et ideo quia
mirabiliter voluit nasci et mirabiliter mundum redimere, sibi soli
hanc novam et inauditam generationem retinere et sic de sola
femina nasci voluit et de virgine, ut significaretur quod illas salvaret
et redimeret que essent virgines mente, id est integre ab
omni corruptione peccati. Ecce in hac tertia parte consuetus cursus
et consequentia nature supplantatur, id est a conceptione et nativitate
Christi removetur, dum sine semine viri dicitur conceptus
de Spiritu sancto et natus de Virgine. Unde quia hanc professionem
fecit et hanc tertiam partem apposuit, merito dictus est Jacobus,
id est supplantator, vel dictus est supplantator quia curam
carnis, Domino vocante, supplantavit, et eandem carnem, <Herode>
trucidante, contempsit.
|
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
|