Iacobus de Dinanto: Comentum Tullii

872


XLV XV phylosophi posuerunt. De istis diis loquitur Christus
in Evangelio, videlicet de hiis diis qui sunt beati participatione,
assumens verbum Psalmi dicentis: "Ergo dii estis et filii excelsi omnes:
sicut homines moriemini" et cetera. De quibus diis Cicero fecit
libros XLIIIIor de inmortalitate eorum, qui sunt adhuc in Monte
Cassino et eos legi. Relligione<m> : relligio est in preceptis nobis a
deo datis. Pietatem : pietas deorum
est in cultu, qui eis exibetur et in cerimoniis et sacrificiis et aliis
tributis eisdem inpensis, ita quod nomine deorum potes intelligere
sanctos, vel loquitur more paganico. Rogabimus : nota: rogandos
auditores et ortandos. Numero : brevi videlicet, quia ternarium numerum
excedere non debet, ut patebit inferius. Res: non fabulas, sed
reales veritates vel verisimilitudines, contra illos advocatos qui non
rebus, sed vanitatibus et frivolis garullitatibus aures occupant tam
iudicis quam etiam auditorum.
Benivolos : hec est illa pars in qua Tullius ostendit quot
modis captatur benivolentia; que dividitur, quoniam primo quatuor
modos ponit, quibus modis captatur benivolentia ab auditoribus; secundo
prosequitur eos per ordinem, ibi: Ab nostra ; et hec dividitur
in quatuor partes, quoniam primo *** <secundo> ponit modos undecim
vel cautelas unde captamus benivolentiam ab aversariorum
persona, ibi: Adversariorum ; tertio ponit quibus modis captatur
benivolentia ab auditorum persona, ibi: Ab auditorum persona ; quarto
ponit duos <modos> quibus captatur benivolentia a rebus ipsis, ibi:
A rebus ipsis . Sed illa pars in qua ponit duos modos *** secundo
eos prosequitur, ibi: In odium . Iterum ista secunda pars dividitur
in tres partes, quoniam primo ponit quomodo, septem modis in odium
adversarios rapiendo, captamus benivolentiam ab eorum persona
<ibi: In odium > *** captando, ibi: In invidiam ; tertio ponit quinque
modos quibus in contemptum adducimus adversarios nostros,
benivolentia<m> ab eorum persona captando, vituperando eorum personas,
ibi: In contemptionem . Et sic diffinitur presens difinitio lectionis.
Benivolos et cetera : *** Ab auditorum persona : nota: scribit
"persona" non personis, designa<n>s, quod omnium auditorum
debet esse unanimis intentio audiendi, quasi si esset una persona
et ideo dicit in singulari persona, pro eo quod orator et contionator,
licet multos habeant auditores, debent eos quasi essent

Torna all'inizio