Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 232

XVII


euangelicus mucro sedentis dudum in theloneo
conterret, gladium in terra non pacem mittere,
filios et parentes, nurum et socrum separaturus
aduenerit ? Quid frequentias urbium,
simultatem hominum, et splendorem
uestium, anhelamus ? Quid nisi letiferum
uirus hec omnia ? Ubi fides ? Ubi ius ? Ubi fas ?
Ubi sincera dilectio ? eo enim perducti mores
sunt, ut loco calcate uirtutis, alta uitia cervice
uagentur. Flet illa atque illuditur, ridiculumque
caput habetur qui uirtuti nitatur. De corporis
uero uoluptuosis actibus loquar quid ?
quid de amore nefando, qui dum paululum
mellis labiis infuderit, uenena ad satietatem
usque aggeret ? puto hec melius detestanda
silentio, quam suis aperienda uocabulis.
Ecce iam consuetudinis mee uitium incidi, ut
dum aliud scribere propono, aliud scribo, et
longius semper proposito calamus incalescit.
Vide quanta operatur fides, ut potius animum
explicem meum quam epystolam texam, nichil
exordiens, nichil narrans, diuidens, uel concludens;

Torna all'inizio