procliviores sumus, parcendum delinquentibus cum  
moderatia nostris temporibus apta conveniens esse censemus. Nam et ipsa  
pietas ita nos instruit dicens: Estote misericordes sicut et pater vester  
misericors est. Et rex et propheta: Universe vie domini misericordia et  
veritas. Et proculdubio tenebimus, quia iudicium sine misericordia erit ei  
qui iudicium fecerit sine misericordia. 
Volumus igitur et iubemus ut sanctiones quas in presenti corpore  
sive promulgatas a nobis, sive compositas nobis facimus exhiberi, fideliter  
et alacriter recipiatis. 
I. De legum interpretatione 
Leges a nostra maiestate noviter promulgatas pietatis intuitu asperitatem  
nimiam mitigantes mollia quodam moderamine exaucuentes; obscura  
dilucidantes, generaliter ab omnibus precipimus observari, moribus, consuetudinibus, legibus non cassatis pro varietate populorum nostro regno  
subiectorum, sicut usque nunc apud eos optinuit, nisi forte nostris his sanctionibus adversari quid in eis manifestissime videatur. 
II. De privilegio sanctarum ecclesiarum 
Noverint ergo omnes nostre potestati subiecti, quoniam in voto nobis 
semper fuit, et erit, ecclesias dei pro quibus dominus Ihesus sanguinem  
suum fudit, protegere, defensare, augere modis omnibus, sicut et proienitores  
nostri consueta liberalitate, id ipsum facere studuerunt, ideoque multa  
et innumera beneficia a deo consecuti sunt semper in melius. Itque sacrarum ecclesiarum res omnes et possesiones in nostra post deum et sanctos  
ejus custodia collacatas atque commissas ab omnibus incursibus malignantium,  
gladio materiali nobis a deo concessas defendimus et inviolatas  
custodimus; principibus, comitibus, baronibus et omnibus nostris  
fidelibus commendamus, scituri, quod nostrum decretum quisquis violare  
voluerit, nostram se sentiat ledere majestatem.
  |  
  |