Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 148


Ad tertium dicendum, quod iudicium proprie loquendo non nominat potentiam,
nec habitum, sed actum. Non autem invenitur unus habitus per quem omne iudicium
elicitur, cum secundum diversos habitus in diversis iudicium procedat; nisi
forte dicamus habitum illum primorum principiorum quorum cognitio naturaliter
est insita nobis secundum quod in omnibus iudiciis dirigimur; quem nullus
liberum arbitrium diceret: quia non est proprium et proximum directivum in
electionis actum. Potest autem ad unam potentiam reduci omne iudicium electionis;
et ideo congruentius hoc nomine actus datur intelligi potentia quam habitus.
Ad quartum dicendum, quod homo dicitur liberum arbitrium amisisse, non quidem
essentialiter, sed quia quamdam libertatem amisit quae quidem est a peccato
et a miseria, ut infra dicitur.
Ad quintum dicendum, quod omnis potentia in suo actu vigoratur aut debilitatur
per habitum supervenientem, vel impedimentum adveniens; unde liberum arbitrium
non dicitur liberum quia ipsa potentia in se intendatur et remittatur, sed quia vel
impeditur per corruptionem peccati, vel expeditur per habitum gratiae et gloriae.
ARTICULUS 2
Utrum liberum arbitrium dicat plures potentias vel unam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium non nominet unam potentiam, sed plures.
Augustinus enim dicit: «Cum de libero arbitrio loquimur, non de quadam
parte animae dicimus, sed de tota anima». Totalitas autem animae in pluralitate
potentiarum consistit. Ergo liberum arbitrium plures potentias colligit.
2. Praeterea, ratio et voluntas sunt diversae potentiae. Sed liberum arbitrium
est facultas voluntatis et rationis, ut in littera dicitur. Ergo in se plures potentias
colligit.
3. Praeterea, potentiae distinguuntur per actus ut in 2 de Anima
Philosophus dicit. Sed liberum arbitrium se extendit ad actus plurium potentiarum;
quia, sicut Damascenus dicit, liberum arbitrium
inquirit, disponit, et sic de aliis. Ergo videtur quod plures potentias colligat.
4. Praeterea, electio nihil aliud est quam duobus propositis alterum alteri
praeoptare. Sed hoc cuilibet potentiae competit, cum quaelibet potentia conveniens
appetat, et nocivum refutet. Ergo cuiuslibet potentiae est eligere. Sed eligere
assignatur proprie actus liberi arbitrii in littera. Ergo videtur quod liberum
arbitrium non sit determinata potentia.
5. Praeterea, virtus et vitium non nisi in libero arbitrio esse potest. Invenitur
autem in omnibus virtutibus animae, quod in concupiscibili est temperantia, et
in irascibili est fortitudo, et vitia opposita. Ergo videtur quod liberum arbitrium
determinatam potentiam non nominet, sed plures.

Torna all'inizio