sunt tam mares quam femine secundum magnitudinem suam,
et nubunt masculi in quinto anno. Et hii pigmei habent animam
rationalem sicut nos.
De civitate Cançay, ubi sunt hospitia deputata
ad faciendum convivia. Cap. XXV.
1. Dum per istud flumen Dotaly transirem sic inveni
multas civitates, et veni ad unam que vocatur Jamçai, in qua
est unus locus nostrorum fratrum Minorum. In hac etiam sunt
tres ecclesie nestorinorum. Hec civitas nobilis est et magna,
habens LVIII tuman ignium quorum unumquodque tuman
bene est decem millia. In hac civitate bene sunt omnia quibus
vivunt christiani et sunt in magna copia. Unde dominus istius
civitatis solum de salebene habet de reditu L tuman balissi.
Balissus autem valet unum florenum cum dimidio, et ita bene
unum tuman constituit XV millia florenorum. Verumtamen
unam gratiam huic populo fecit iste dominus, nam sibi dimittebat
CC tuman ut caritudinemnon haberent.
|
|