agnoscens se non posse iuste honorem tanti sacerdotii administrare, ex pontificali sella
exiliens ac semetipsum pontificalia indumenta exuens, postulata venia, summi sacerdotii
dignitatem deposuit.
Post haec rex Urbem ingressus, congregato in ecclesia beati Petri apostoli Romano
clero et populo, una cum episcopis, qui in praedictam convenerant synodum, communi
consilio Clementem Pavimbergensem episcopum elegerunt, quia in Romana ecclesia non
erat tunc talis reperta persona, quae digne posset ad tanti hororem sufficere sacerdotii,
eumque in apostolica sede ad regendum dominicum gregem inthronizantes constituunt.
Quo non amplius novem mensibus sacerdotio functo ex hac vita decedente Damasus ex
Germania ortus, fultus auctoritate regia, eidem succedens, sacerdotium est adeptus. Quique
non amplius quam viginti et tribus diebus sacerdotio administrato diem clausit extremum.
/*
Huic successit Leo, de quo nobis est sermo prae manibus, vir per omnia apostolicus,
regali genere ortus, sapientia praeditus, religione conspicuus omnique ecclesiastica doctrina
apprime eruditus, ac, quemadmodum scriptum est, "iste coepit invocare nomen Domini".
Quem ipse etiam vidi eiusque familiaritatem habere merui; saepe etiam eo in ecclesia
missas celebrante cum illo ad divinum altare sacris indutus vestibus steti eique euangelium
legi. A quo omnia ecclesiastica studia renovata ac restaurata, novaque lux mundo visa
est exoriri.
Hic saepe sacerdotale concilium advocans sacerdotes, diaconos et reliquos clericos
non legaliter ordinatos removit ac in eorum locis ad veri et summi Dei cultum, qui digne
ministrare possent, constituit. Cotidie quoque per se suosque discipulos ubique missos
populis viam Domini litteris et verbis praedicans ostendebat. Qui per apostolicam viam
semper gradiens apostolicos etiam viros in miraculis est imitatus. De quo quidem plura
audisse me contigit; sed multis occupatus negotiis, singula quaeque discutere non valens,
pauca referre de pluribus satagam, ut per haec, quanti vir iste meriti fuerit, quicumque
in posterum legerit, agnoscat.
1. Gregorii itaque pontificis, qui ab eo educatus ac subdiaconus ordinatus, nunc
autem in Romana urbe culmen apostolicum tenens Christi ecclesiam verbis simul et
exemplis illustrat, didici relatione, quod narro, cuius utique verbis ita me credere oportet,
ac si ego inpraesentiarum adessem oculisque vidissem. Dum quodam tempore praefatus
Leo venerabilis pontifex ecclesiasticis intentus negotiis in Gallia moraretur, a quodam
abbate monasterii sancti confessoris Christi Remigii ligneum poculum benedictionis
causa oblatum suscepit, quod videlicet pro amore tanti confessoris valde diligebat, ac in
eo refectionis hora ad mensam sedens aureis argenteisque posthabitis bibere consueverat.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|