: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

92


uti oportebit tantum: repetitione, ratiocinatione, sententia,
articulo, cuius exemplum in priori consequentium patebit
epistola.
Proemialis dicitur illa, qua pro emulis facta reprehendendo
vel corrigendo eos in contentionem recipientis adducemus.
In hac benivolentia captabitur ab emulorum persona.
Hoc taliter fiet, si talia verba ponantur, quibus in odium vel
in invidiam producantur, atque ut hoc facile fieri possit,
utemur rhetorice coloribus his: contentione, interrogatione,
contrario, membro orationis, cadenti exornatione, similiter desinenti,
subiectione; quod qualiter fieri debeat, secundum epistole
docebit exemplum.
Memorialis rite dicitur illa, qua in captatione benivolentie
benefactorum vel malefactorum memoria competenter exprimitur.
In hac captabitur benivolentia vel ab auditorum persona vel a
deferentium vel ab ipsis effectibus et ut ad hoc facilior
semita comparetur, his rhetorice utetur coloribus: gradatione,
diffinitione, transitione, occupatione, disiunctione, permissione,
dubitatione, dissoluto atque hoc tertie epistole monstrabit
exemplum.
Pronuntiativa dicitur illa sive etiam narrativa, qua sine
grandi benivolentia, * de quo intenditur, pronuntiatur. In hac
captabitur benivolentia ab omnibus illis, que in memoriali dicta
sunt; coloribus autem his utemur: expeditione, denominatione,
sublatione, intellectione, translatione, permutatione et aliis
quibusdam atque in quarta hoc perpendetur epistola.

Torna all'inizio