XXXIX. De rustico et mustela.
Preda uiri, predo murum mustela precatur:
«Da ueniam, debes parcere, parce mihi.
Quod caret hoste domus, quod abest a sorde, fatetur
Esse meum, pro me te rogat, ergo faue.
Seruitio me redde tuo, mihi redde laboris
Premia, pro dono sit mea uita mihi».
Ille refert: «Operum debetur gratia menti,
Non operi: gratum mens bona reddit opus.
Nemo, licet prosit, nisi uult prodesse, meretur:
Nam prodesse potest hostis obesse putans.
Cum mihi prodesses, mihi non prodesse uolebas:
Hostibus ipsa meis et meus hostis eras;
Non mihi, monstra necans, sed eras tibi prouida soli;
Sic panem poteras rodere sola meum.
Pane meo pinguis, mihi da pinguedinis usum:
Damnis penso necem; digna perire peri».
Nil honorat factum nisi facti sola uoluntas:
Non operis fructum, sed noto mentis opus.
|
|