q.5, Nimium ; freneticus enim contra voluntatem suam retinetur ne se
precipitet, et puer verberibus compescitur. Talis autem ablatio que fit
pro pace, que est bonum comunis, est in maius bonum particularis persone
quam si ei non auferretur, quia scilicet bonum totius est maius
bonum partis, in quantum pars est, quam sit bonum proprium ipsius
partis. Esse enim partis in quantum pars est, et per hoc omne bonum
quod consequitur ad esse, dependet ab esse et bono totius tamquam a
priori. Pars enim extra totum existens non est pars sicut dicebatur dum
esset in toto. Manus enim abscisa non est manus nisi equivoce, puta sicut
lapidea aut depicta, sicut patet per Philosophum in II De anima et in
VII Methaphisice et in I Politice ; non enim habet operationes manus,
puta sentire tangibilia, cibum ori porrigere, scalpere et huiusmodi; unde
Philosophus in I Politice «Prius namque civitas quam domus et unusquisque
nostrum est; totum enim prius necessarium est esse parte. Interempto
enim toto nec erit pes nec manus nisi equivoce, velut si quis dicat
lapideam; corrupta enim erit talis. Omnia enim opere diffinita sunt et
virtute; quare non iam talia existentia non dicendum eadem esse sed
equivoca», quia scilicet carent operatione et virtute per quam diffiniuntur;
sicut, verbi gratia, diffinitio pedis est quod est membrum organicum
habens virtutem ad ambulandum. Unde destructa civitate, quod quidem
fit per civium dissensionem quia civitas dicitur quasi civium unitas, ut
dicit Hysidorus libro XV, remanet civis lapideus aut depictus, quia scilicet
|
|