Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 225

libro VII


27. (1) DE TRANSSUMPTIONE FIXI ET UNDE PROVENIAT LEVITAS VEL GRAVITAS.
(2) Fixum transsummitur multis modis, ut: 'Ira maris' (ecce nominatio); 'Tu es alter Ulixes' (ecce pronominatio); 'Bononia prudens' (ecce denominatio). (3) Unde sciendum est quod, cum verborum exornationes sint XLV, decem illarum pertinent ad gravitatem sermonis, quia omnes in transuntione posite sunt et ab usitata verborum potestate recedunt: grave videtur, enim transsummere competenter. (4.) xxxv que super sunt planitiem sermonis accomodant et illum quadam superficiali dignitate venustant. Sed vide, si gravitatem sequeris, ne obscuritatem incurras et si brevitatem diligis, cave ne afferas vilitatem.
(5) "Sic grave iunge levi ne res hec detrahat illi
Sed sibi conveniant et sede fruantur eadem".
(6) Colores igitur qui sermonem levem efficiunt et venustum sunt xxxv, scilicet repetitio, conversio, complexio, traductio, contentio, exclamatio, interrogatio, ratiocinatio, sententia, contrarium, membrum, articulus, continuatio, compar, similiter cadens, similiter desinens, annominatio, subiectio, gradatio, diffinitio, transitio, correctio, occupatio, disiunctum, coniunctio, adiuntio, conduplicatio, interpretatio, commutatio, permissio, dubitatio, expeditio, dissolutum, precisio, conclusio. (7) Quarum

Torna all'inizio