Albericus Casinensis: Flores rhetorici

46


2. Subiungitur vero metaphorae color quem radium dicimus
et vere radium quippe qui quasi quadam luce, si qua sunt obscura
metaphorae penetrat, detegit, illustrat. Cuius quidem vim observabis
si non metaphoram quamlibet, sed ab ipsa rei proprietate
quodammodo longinquam quodammodo ab usu remotam expositionis
radio detexeris. Expositionis autem huiusmodi naturam exsequeris,
si per interrogativum nomen, id est << quod >> vel << quaecumque >>
expositivam coniunctionem, vel << enim >> vel << nam >> vel talia,
verborum obscuritati lucem infuderis. Fit enim aliquando praeter
interrogativum nomen, sed aptius et frequentius modo supradicto dirigitur.
Verbi gratia. Coenum vel volutabrum libidinis vitam foedat
hominis, infamis luxuriae sordes pulvere. Quid enim nisi coenum,
nisi pulverem nominaverim quod animum utpote sues
suis involvit viciis, quod prospectum mentis quasi quadam iunctione
sui impedit? Notandum autem summopere est ut in propria metaphorae
firmius moreris similitudine, nec e transverso sensum eiusdem
inconcinne compiles. Propria enim est similitudo quae dicit, << coeno
foetoris luxuriae, tenebris caligas ignorantiae, sceleris mole gravaris >>.
Has si proprietates hoc modo transscribas: <<coeno caligas gravaris >>
vel << tenebris foetoris gravaris >> vel << mole caligas foetoris >>,
absonum quidem et risu dignum protuleris. Haerendum est igitur
propriae similitudini.
3. Nec vero circumscriptionem praeterierim, cui est
virtus honestis immorando quibusdam ambagibus eloquentiae
splendorem apponere, inhonesta quasi aliud dicendo tegere. Quae
quidem species patet multipliciter, cui scemata subserviunt frequenter.
Alia cum sint perplura silencio supprimamus ut plebea.
Ad destinatam metam properemus operis.

Torna all'inizio