Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 15


essent coacervata, maior equorum aut mortuorum aut vulneribus
debilitatorum numerus ad vici introitum est relictus. Piccininus
tamen, cum militum equorumque iacturam fecisset parvam,
ea ratione fecit maximam, quod provinciae populi, exinde suo
diffisi praesidio, coeperunt respicere in res novas.
XXIV. Eo, nocte quae praelium est secuta, ad Pontem Vici
recedente, moratus est apud Cadegnanum Sfortia, et post biduum
ducens Minervium illud recepit dedentibus oppidanis, Pratalbuinoque
Calvisano Gotlengho et omnibus regionis oppidis pari potitus
facilitate, Ollium amnem transmittere intentavit. Sed cum Piccininus
ad Pontis Ollii oppidum se opposuisset, recessit Sfortia ad
Trecianum, eo in loco ad Binam traiciendi ardorem maximum
ostensurus, Piccininoque, ut consueverat, opposito, Tibertus Brandulus
Foroiuliensis Bartholomaeusque Collio Bergomensis, quos cum
duobus equitum millibus illa ratione Sfortia apud Minervium reliquerat,
ad Pontem Ollii convolarunt. Id cum oppugnassent oppidum,
sexaginta, ex Moreti Nazarei qui cum trecentis inerat praesidio,
captis equitibus sunt potiti. Cuius victoriae fama adducti, Clarienses
Casterzaghensesque sese Tiberto, prius quam Sfortia eo duceret,
permiserunt. Postridie adveniens Sfortia in Bergomenses duxit,
et inter Calcem Calcinadumque consistens, expectabat quae essent
Piccinini consilia intelligere, cum forte habuit exploratum ad mille
Philippensium equites, pedites ad sexcentos, ductore Iacobo Gaivanense,
Martinenghum Bergomense oppidum ad venisse, igitur eos
cum oppido capere sperans, ne fugam occuparent, simulavit edixitque
Soncini oppugnationem crastino intentandam, et signis de
quarta vigilia sublatis, cum ad illius iter omnes Sereni apparatus,
flexit aciem, priusque cum expeditis ad Martinenghi portas duxit,
quam eum Calcinado movisse renuntiassent exploratores quos miserat
Gaivanensis.
XXV. Oppido ita corona cincto, vias portarum fossa succisas
subitaria obicibus communivit, accersivitque Brixia et Bergomo
fossores sex mille, quorum opera fossam castris ad eam partem
quae spectat in campos ea ratione circumduxit, ut, cum montes
Bergomensis agri oppidum ad septemtrionalem plagam incubantes
ab hostili accessu tuti essent, per eosque Brixia et Bergomo commeatus
faciliter comportarentur, iamdiu posset securus sedere, quoad
hostium potiretur, haudquaquam diffisus, ea re feliciter confecta,

Torna all'inizio