Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 124


aliter enim esset vitiosus. Tendere igitur in magnos
honores, et ad magna bona, esse potest a magnanimitate,
et ab humilitate: non tamen secundum rationem eandem.
Nam prout tendendo in illa bona non retrahimur ratione
difficultatis, sumus magnanimi: sed prout ea non prosequimur
ultre quam ratio dictat, ratione bonitatis sumus
humiles. Differt ergo magnanimitas ab humilitate in
duobus. Primo, quia magmanimitas principaliter impellit:
et ex consequenti retrait. Ideo magnanimus dicitur
alios despicere, non quod aliis vitiose iniurietur, sed
quia est tanti cordis, et sic impellitur a virtute, ut potius
despiciat opera et verba hominum, quam velit propter
ea desistere ab operibus virtuosis. Humilitas autem e
contrario principaliter retrahit: ex consequenti impellit.
ideo humilis dicitur alios reuereri, quia considerans proprios
defectus, in rebus licitis et honestis alios reueretur.
Secundo differt haec ab illa, quia magnanimitas principaliter
moderat desperationem, ne aliquis ratione difficultatis
desperet, ne tendat in opera magno honore digna.
Humilitas vero principaliter moderat ipsam spem, ne
aliquis nimis sperans de ipso bono, ultra rationem prosequatur
magnos honores. Erit igitur omnis magnanimus
humilis modo quo dictum est. Et humilitas quodammodo
est idem, quod mediocris honoris amativa: quia
ille dicitur humilis, qui moderans spem ipsam ad adipiscendum
honores magnos, mediocriter tendit in honores
illos. Utrum autem humilitas sit idem simpliciter quod
diligere mediocres honores, vel verum sit idem simpliciter
cum virtute illa quam Philosophus distinguens a
magnanimitate appellat eam honoris amativam? non
est praesentis speculationis. Sed si in Moralibus contingeret
nos ulteriora componere, ostendemus virtutem
de qua loquitur Philosophus, non esse per omnem modum
idem cum humilitate: quia illa de qua Philosophus loquitur,
quae (ut dictum est) tendit in mediocres honores,

Torna all'inizio