Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 146


suggerente hoc Apostolo in epistola ad Corinthios: «Et omnes, inquit,
eundem spiritalem potum biberunt. Bibebant autem de consequenti
eos petra; petra autem erat Christus». Ergo petra illa res spiritalis erat,
et talis que foret spiritus non creatus, sed increatus. Et idcirco Christus
per se ipsum petra erat. Vel quod dicit “per se ipsum” ad hoc retulit,
ut singulari quadam sua proprietate et non communi natura lapidum,
esset petra. <Vel per se ipsum est lapis, id est suo esse divino quod ipsum
per se est; nam iste lapis non est lapis per se, sed ex alio, id est ex natura,
que non est lapis>.
[68]
Quod dicunt Christum esse omnia que sunt
Et quod particulariter et per quasdam athomos fore Christum
hucusque depromserat, nunc omnia fore communiter predicat et ait:
omnia que sunt dicunt theosophi Deum esse. Et est Deus omnia que
sunt secundum thropum, quia omnia facit esse et quia esse omnium
a Dei esse defluxit. Sed est Deus omnia que sunt secundun proprietatem,
unde auctor vigilanter, postquam enuntiarat Deum esse
omnia que sunt, subiecit et ait: et nichil eorum que sunt. Nam si vera
est poetria que dicit: «Omnia Cesar erat» eo quod optimatum rei
pubplice, omnia sibi vendicavit officia parebantque cuncta sue violente
dominationi, et non erat omnia Cesar nature sue aliqua essentia, quanto
magis de Deo universorum veracius dicitur quod sit cuncta que sunt,
quoniam cuncta ab eo sunt et sine ipso factum est nichil, et tamen sit
nichil eorum que sunt, quia non potest Deus esse secundum proprietatem
aliquid eorum que sunt.
Denique auctor iste sanctus Dionisius sic exponit. Deus, inquit,
est omnia que sunt, id est omnium que sunt est regimen. Quod et ita
per raciocinationem probat. Ait enim: Si igitur et omnia nomina eorum
que sunt adunabunt,
subaudi “theosophi”, et coniungant Deo cause omnium
et enti super omnia et innominabili.
Quod Deus sit causa efficiens omnium

Torna all'inizio