scribit, in li. Encheridii: "  Mitissima sane erit eorum 	c.97v.b 
pena, qui, preter peccatum quod a parentibus contraxerunt, 
nullum aliud addiderunt"  . Dico igitur quod, 
si parvuli carent visione Dei et puniuntur eterno igne, 
non habent mitissimam penam. Potest eciam sic racione 
probari: iniustum est maiorem penam exigere 
quam in culpa commissum sit. Si ergo parvuli in nullo 
actu divinum imperium contempserunt,videtur quod 
non eis eternale supplicium debeatur. De hoc quesito 
invenitur apud Doctores opinio duplex. Nam quidam, 
actendentes quod Deus quandoque eternaliter punit 
pro delicto // in quo remisissima delectacio fuit, affirmant 			c.98r.a 
igne torqueri non baptiçatos, tamen micius 
quam qui actualiter peccaverunt. Et hoc dicunt Augusti  
sensisse quando dixit parvulos pena mitissima cruciari, 
intelligendo illam penam esse mitissima non absolute, 
sed respectu aliorum qui apud Inferos atrocius 
cruciantur. Et dicunt quod in hoc non derogatur divine 
misericordie, quamvis in hoc plus demonstretur iusticia 
quam misericordia, eo quod minus est malum in
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |