Papias: Ars Grammatica

Pag 169


6.1 DE CONIVGATIONE

1 Coniugatio est consequens uerborum declinatio, dicta a coniungendo,
eo quod sub una eademque declinatione plura coniunguntur
uerba. 2 Per ordinem igitur uocalium singule coniungationes
locum obtinent apud nos, et sunt IV. 3 Prima enim coniugatio
a productam habet ante s in secunda persona, in actiuo
quidem et neutro in o desinente, ut "amo, amas", "oro, oras", "sto,
stas", in passiuis uero, communibus et deponentibus in or desinentibus,
ante ris , ut "amor, amaris", "criminor, criminaris",
"luctor, luctaris". 4 Secunda e productam habet, ante s in secunda
persona actiui et neutri, ut "doceo, doces", "hereo, heres", passiuo,
communi et deponenti, ante ris , ut "doceor, doceris", "reor, reris".
5 Tercia i correptam habet ante s in secunda persona actiui et
neutri, ut "lego, legis", "curro, curris"; passiuo uero, communi et
deponenti e correptam ante ris habet, ut "legor, legeris", "sequor,
sequeris". 6 Quarta uero i productam habet ante s uel ris , ut
"munio, munis", "esurio, esuris", "audior, audiris", "molior, moliris".

Torna all'inizio