quia si aliquis ad malum finem consequendum multas efficaces vias inveniat,
non dicetur bonus consiliator. Secundo, quod ad finem bonum consequendum
adinveniat bonum opus, per quod finem consequatur; unde si quis bonum finem
consequi intendat per malam actionem, non est bonus consiliator: quia, ut ipse
dicit, sortitur finem inconvenienti medio, eo quod illud quod ad finem ordinat,
non est proportionatum fini illi; sicut si aliquis veram conclusionem per
medium impertinens concluderet. Tertio requiritur ut adinveniat utrumque in
tempore convenienti, ne sit praeceps in festinando, vel etiam inutilis in tardando.
Sed hoc ultimum pertinet ad bonitatem consilii, secundum quod consilium
in ratione inquirente et inveniente est; alia vero ex parte rei et consiliatoris.
Cum igitur electio sit quasi consilii conclusio, ut in 3 Ethic. dicitur, oportet
quod ad bonitatem voluntatis eligentis concurrat bonitas finis, et bonitas eius
quod ad finem ordinatur; et si hoc sit, proculdubio actus exterior bonus erit; si
autem alterum desit, erit voluntas mala, et actus malus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod arbor est ex qua immediate procedit fructus;
unde arbori comparatur voluntas secundum quod eligens, quia ex electione
immediate sequitur opus.
Ad secundum dicendum, quod secundum voluntatem dicitur actus exterior
bonus vel malus; sed non secundum voluntatem intendentem solum, sed secundum
voluntatem eligentem.
Ad tertium dicendum, quod ad bonitatem rei non solum exigitur bonitas finis
ultimi quem respicit voluntas intendens, sed etiam bonitas finis proximi, quem
respicit voluntas eligens; et ideo non sequitur quod bonitas voluntatis intendentis,
ad bonitatem actus sufficiat.
Ad quartum dicendum, quod quia bonum perfectius et potentius est quam
malum, ideo ad bonum plura exiguntur quam ad malum; quia bonum consistit
ex una tota et perfecta causa; sed malum ex particularibus defectibus; ut
Dionysius dicit: et ideo defectus voluntatis circa ultimum finem
sufficit ad malitiam actionis; non autem bonitas finis ultimi sufficit ad bonitatem.
|
|