illuc vellet oculum corporis quo mentis oculus assidue intuetur. Anxiatur
mens nimium, dum promissione trahitur futurorum. Abscreta aliquando
stacio ocalis amicum presentat, cum cordialis aviditas sue imaginarium
visionis. Votiva dileccionis intimitas, que invicem indissolubili
nexu connectitur, sic firmis est radicata radicibus, quod locorum
intervallo non quatitur, et eventu personalis absencie non mutatur.
Amicicia excellentissima res est. si provenit a virtute Amanda est
infirmitas que, etsi carnem percutit, tamen anime dat salutem Bonum
est alios in sui amoris obsequium dignis meritis obligare. Binos
una volens capere lepores, utriusque merito capcione privatur. Accionis
quantumlibet floride fructus est perditus, nisi prodierit de bona
voluntate. Ex opere innotescit affectus qui est in corde, cuius sola
indicant opera qualitatem. Obsequitur verus amicus eciam non rogatus,
sciens gratius esse donum quod prevenit postulantem. Parum
amicum diligit qui eum non corrigit quando peccat. Naturali quodam
modo dignoscitur, ubi spiritualibus est fiducia, ut fiducialibus recurratur.
Suggerit care benivolencie paternitas, qua utimur, quod vos,
quem carissimum reputo inter caros, in meis quibusque negociis cum
securitate requiram. Paterna fides et cordialis aviditas, qua indissolubiliter
astringimur, me ducit certitudinem petere de prospera continencia
status vestri. Iuris ab ordine provenire dignoscitur ut oportunitatis
in tempore pro amico intercedat amicus. Suggerit dilectiva
teneritas, que nos unit, quod vobis secure, cum exigit res et tempus,
pro meis et amicorum negociis porrigam preces meas. Ubi viget sincera
dileccio, satis inpetrat eciam brevis sermo. Servire avidus secure cum
expedit, a vestra peto nobilitate servicium. Solet et ex inproviso condicio
dubiis locata successibus sepe aliquid turbacionis afferre, et
econtra deliberata providencia noxios procul pellere consuevit eventus.
Sumit audaciam, sumit et animum gencium conversacione frequenti
quem pulcrarum vestium ornamenta decorant. Ex fide que geritur sub
confidencia, geritur presens scriptum. Licet ex parte mea servicia nulla
precesserint, quibus michi sit fiducia vos rogandi, vestra tamen bonitas
me inclucit vobis porrigere preces cum oportet, fidei puritate, constantisque
dominio probitatis vestre me subicit vobis servicium
postulandi vel graciam cuius a proprio tollitur corde timor. Digna
laudibus illa coniunctio iudicatur, quam non sanguinis, sed animorum
dileccio fabricavit. Secure scribitur cum sit de intencione scribentis
apud vestre nobilitatis constanciam exaudicionis graciam invenire.
Etsi nulla precesserint merita, quibus postulandi graciam inesse debeat
michi ausus, de vestra tamen liberalitate confidens, sub promptitudine
|
|