capacitatem cuiusque animi debemus intelligere, pro captu enim cuiusque
predicator debet vocem predicationis exerere, divina thearchice bonitatis,
id est Dei principis bonitatis - theos enim Deus, arcos princeps interpretatur -
respiciuntur et inspiciuntur in salutari iusticia , id est respiciuntur illa
divina revelata et inspiciuntur inspirata in salvatore domino nostro Ihesu
Christo, qui est iusticia revelans et inspirans unicuique credenti quod
iustum est secundum mensuram fidei sue. Si hoc ita est, quod utique
est, distinguenda <ergo> est mensura mensurata a mensura que mensurat
et non mensuratur. Quod suis verbis Dionisius ita proloquitur: ab his,
que in mensura sunt, inmensurabilitatem divinitus tamquam inlocalem distinguentem.
Id est oportet distinguentem predicatorem distinguere inmensurabilitatem,
que in Christo est, tamquam divinitus inlocalem, ne eam
rudibus audientibus intempestive ingerat, quia inlocalitas illa scientie Dei
et inmensurabilitatis non potest in aliqua mensura creata capi vel contineri
que Deus non sit; oportet, inquit, eum distinguere illam inmensurabilitatem
ab his verbis theologie, que sunt in mensura et que minus capacibus
a predicatore mensurantur.
Et nota hic quandam identitatem et distinctionem quandam. Superne
namque claritates, que sunt coartate circa divinam temperantiam,
et inmensurabilitates inlocales divine sapientie paria sunt et equipollent.
Ab his voce predicatoris distinguntur quedam inferiora, scilicet claritates
inferiores theologie que suadentur credentibus iuxta analogiam animorum
suorum, ut unicuique infundatur sive lac sive cibus secundum suam capacitatem,
que claritates sive predicationes sunt, inquit, in mensura.
Claritates igitur <secundum> analogiam animorum et claritates que sunt
in mensura etiam equivalent. Vides ergo quantum dissident finita ab
infinitis, mensurata ab inmensurabilibus? Respicis itaque quomodo
mensura inmensurabilis sapientie, que Christus est, in qua Pater omnia
fecit iuxta illud: «Omnia in sapientia fecisti» se et iuxta Scripturam
aliam: «Omnia in numero pondere et mensura creasti» a mensura
theologie, que creature suadetur, differat?
Multum enim inter se distinguntur. Et quam differentiam habeant,
subponit: Sicut enim incomprehensibilia et incontemplabilia sunt invisibilia
sensibilibus , ita magnitudo <super>essentialis superat omnes essentias.
Sensibilia sunt omnia corpora et solum. Dicitur tamen sensibile transumptive,
|
|