Ordinem non intrandi. Dixit igitur michi pater meus: «Fili
dilecte, non credas istis pissintunicis» (id est qui in tunicis mingunt)
«qui te deceperunt, sed veni mecum, et omnia mea tibi
dabo». Et respondi et dixi patri meo: «Vade, vade, pater! Sapiens
in Proverbiis dicit, III: Noli prohibere bene facere eum qui
potest; si vales, et ipse bene fac». Et respondit pater meus cum
lacrimis et dixit michi: «Quid igitur, fili, matri tue dicam, que se
incessanter pro te affligit?». Et aio ad eum: «Dices ei ex parte
mea: "Sic dicit filius tuus: Pater meus et mater mea dereliquerunt
me, Dominus autem assumpsit me. Qui etiam dicit, Iere. III:
Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Nam bonum
est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua"». Audiens
hec omnia pater meus et de egressu meo desperans prostravit se
in terram, coram fratribus et secularibus qui cum eo venerant,
et dixit: «Comendo te mille demonibus, maledicte fili, et fratrem
tuum qui hic tecum est, qui etiam te decepit. Mea maledictio
vobiscum sit perpetuo, que vos infernalibus commendet spiritibus».
Et recessit ultra modum turbatus. Nos autem remansimus
valde consolati, gratias agentes Deo nostro et dicentes sibi:
«Maledicent illi, et tu benedices. Nam qui benedictus est super
terram, benedicetur in Deo. Amen». Recesserunt itaque seculares
valde edificati de constantia mea. Sed et fratres valde gavisi
fuerunt, eo quod viriliter egerat Dominus per me puerulum suum,
et cognoverunt quod vera sunt verba Domini, que dicit, Luc. 21:
Ponite in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere
et contradicere omnes adversarii vestri.
Sequenti vero nocte remuneravit me Virgo beata. Videbatur
enim michi quod coram altari ad orationem iacerem prostratus,
ut soliti sunt fratres, quando surgunt ad matutinum. Et audivi
vocem beate Virginis me vocantis. Et elevate facie vidi beatam
Virginem super altare sedentem in eo loco in quo hostia locatur
et calix; habebatque puerulum suum in gremio, quem porrigebat
michi dicens: «Accede secure et osculare filium meum, quem heri
coram hominibus confessus fuisti». Cumque timerem, vidi quod
puerulus aperuit brachia, alacriter me expectans. Confidens itaque
|
|