Solutio
Respondeo dicendum, quod assistere dicitur in Angelis ad similitudinem eorum
qui regibus assistunt. Assistere autem Regi dicuntur qui circa eum sunt. Unde
cum proprium primae hierarchiae assignet Dionysius circa Deum esse, eis tantum
convenit assistere. Dicuntur autem circa Deum esse, inquantum immediate
illuminationes percipere possunt in ipsa simplicitate divini luminis, et hoc propter
perspicacitatem suae intelligentiae. Quanto enim aliquis intellectus est perspicacior,
tanto ex principio universali cognito in plures conclusiones et in
plura scibilia potest devenire: et illi qui minus sunt perspicacis intellectus, non
possunt quaestionum veritates videre nisi in principiis contractis et appropriatis
ad materiam illam. Et ideo illi supremi intellectus primae hierarchiae in ipso
primo illuminationum principio omnis illuminationis rationes percipiunt; et
propter hoc circa Deum esse dicuntur, et ei assistere; inferiores vero cognitionem
accipiunt ex ipso lumine iam diviso et multiplicato in ipsis supremis
Angelis respectu divinae simplicitatis; et propter hoc non dicuntur circa Deum
esse, et sibi assistere.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis omnes immediate essentiam divinam
contemplentur, non tamen in ipsa omnes inspicere possunt hoc quod ad eorum
ordinem, idest hierarchiam, pertinet: et ideo non assistunt, proprie loquendo,
omnes.
Ad secundum dicendum, quod intime contemplari potest dici aliquis tripliciter.
Vel secundum quod eius consideratio non distrahitur ad exteriora sensibilia; et
sic omnes Angeli boni et mali intime contemplantur, quia scientiam a sensu non
accipiunt: aut per hoc quod non indigent exteriori similitudine in qua Deum
contemplentur, quae scilicet sit extra essentiam eius, sed eum in essentia sua
vident; et sic intime contemplantur omnes beati, non autem in statu creationis,
nec iterum mali Angeli: aut per hoc quod non tantum essentiam Dei vident, sed
ipsam penetrantes, in ipsa inspiciunt eius effectus, qui in ipsa per similitudinem
relucent; et sic intime contemplari est proprie assistere; et hoc solum Angelis
primae hierarchiae convenit; secundum alios vero modos dicitur secundum
quid assistere.
Ad tertium dicendum, quod fruitio est nobilissimus actus patriae; qui quamvis
omnibus communis sit, non tamen aequaliter omnibus contingit; sed sunt diversi
gradus fruitionis, et altissima fruitio est in assistendo. Unde non sequitur
quod omnes fruentes assistant.
Ad quartum dicendum, quod daemones dicuntur inter assistentes, inquantum
cum eis conveniunt in primo modo intimae contemplationis.
|
|