Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 23


quibus personam meam laborare putatis, velut eisdem criminibus etiam obnoxia redarguire, ex vestra dilectione vos constat.
(NARRATIO)
5 Verumtamen dilectio vestra poterit manifeste cognoscere discordie nostre causam mei culpa nullatenus contigisse, set socii nostri .P. effrenata superbia cuius liquidem arrogantiam sufferre ullatenus poteramus.
NARRATIO
6 Verumtamen, amice plurimum metuende, vestre prudentie pateat me scilicet tantam superbiam nullatenus commisisse, set cum me per capillos acciperet, et quibus modis poterat me male tractaret, potui si placet manus meas minime continere.
VEL NARRATIO. PETITIO
7 Meorum dilectorum karissime, prudentiam vestram latere non cupio, quod in tanto scelere principium nullatenus extiti, sed dominus Mas., cuius quidem molestiam tolerare minime potui. Ipsum itaque vestris litteris denuo moneatis, quoniam quicquid super hoc michi iniungere volueritis, me suscepturum, et diligenter observaturum noveritis.
VEL PETITIO
8 Vestris igitur litteris iterum sicut vobis placuerit eum corrigatis, quia preceptis vestris sine contradictione me constanter obediturum sciatis.
VEL PETITIO
9 Vestrarum igitur serie litterarum iam dictus socius noster sollicite corrigatur, quoniam demum vestre voluntati super aliis vobis obedire paratus iudicabor.

Torna all'inizio