Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 770


4. SED CONTRA, videtur quod debuerit plures partes timoris assignare. Timor
enim ex concupiscentiis causatur. Sed concupiscentia carnis contra concupiscentiam
oculorum, quae est concupiscentia mundi, dividitur 1 Ioan. 22. Ergo
mundanus timor, quo timemus mundi bona perdere, debet distingui contra timorem
carnis quo timemus carnis pericula pati.
5. Praeterea, Magister ponit in fine lectionis timorem quemdam naturalem, qui
differt, secundum ipsum, ab omnibus aliis. Ergo videtur quod insufficienter
assignet tantum quatuor timores.
6. Praeterea, Damascenus 2 lib., assignat plures differentias,
scilicet segnitiem, erubescentiam, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam.
Ergo videtur quod haec divisio quae hic ponitur, sit insufficiens.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod timor non debeat inter dona computari. Timor enim
ponitur una de quatuor principalibus passionibus. Sed nulla aliarum ponitur
donum, immo spes ponitur virtus, gaudium ponitur fructus, dolor ponitur pars
poenitentiae, scilicet contritio. Ergo nec timor similiter debet poni donum.
2. Praeterea, dona dantur nobis in adiutorium humanae infirmitatis. Sed ipse
timor infirmitatem importat. Ergo non debet dici donum.
3. Praeterea, Augustinus dicit: «Timor est amor fugiens
quod ei adversatur». Sed amor non est donum, immo virtus. Ergo nec timor
donum debet poni.
SED CONTRA est quod dicitur Isai. 11, ubi timor inter alia dona Sancti Spiritus
nominatur.
Praeterea, illud quod est principium salutis, non est a nobis, sed donum Dei est,
ut dicit Augustinus. Sed timor est principium salutis; Isai. 26, 17: «A timore tuo,
Domine, concepimus spiritum salutis». Ergo timor est donum Spiritus Sancti.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod definitio data, secundum Damascenum, convenit
omni timori. Sed quia nomina passionum a passionibus sensitivae partis ad operationes
superioris partis transferuntur, ut supra dictum est, ideo videamus
primo qualiter dicta definitio competat timori qui est passio sensitivae partis.
Quaelibet autem illarum passionum pertinet ad appetitivam partem, sed inter
eas est differentia, secundum Avicennam in 6 de Naturalibus, quia dispositiones
cordis in quibusdam passionibus sunt quasi activae, in quibusdam quasi

Torna all'inizio