Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 166


Solutio
Respondeo dicendum, quod differt sensualitas et sensibilitas; sensibilitas enim
omnes vires sensitivae partis comprehendit, tam apprehensivas de foris, quam
apprehensivas de intus, quam etiam appetitivas; sensualitas autem magis proprie
illam tantum partem nominat per quam movetur animal in aliquod appetendum
vel fugiendum. Sicut autem est in intelligibilibus, quod illud quod est
apprehensum, non movet voluntatem nisi apprehendatur sub ratione boni vel
mali, propter quod intellectus speculativus nihil dicit de imitando, vel fugiendo,
ut in 3 de Anima dicitur; ita etiam est in parte sensitiva, quod
apprehensio sensibilis non causat motum aliquem, nisi apprehendatur sub
ratione convenientis vel inconvenientis: et ideo dicitur in 2 de Anima,
quod ad ea quae sunt in imaginatione hoc modo nos habemus ac si essemus
considerantes aliqua terribilia in picturis, quae passionem non excitarent vel
timoris vel alicuius huiusmodi. Vis autem apprehendens huiusmodi rationes
convenientis et non convenientis, videtur virtus aestimativa, per quam agnus
fugit lupum et sequitur matrem; quae hoc modo se habet ad appetitum partis
sensibilis, sicut se habet intellectus practicus ad appetitum voluntatis; unde,
proprie loquendo, sensualitas incipit ex confinio aestimativae et appetitivae
consequentis, ut hoc modo se habeat sensualitas ad partem sensitivam, sicut se
habet voluntas et liberum arbitrium ad partem intellectivam. Hoc autem conveniens
quod sensualitatem movet, aut ratio suae convenientiae, aut est
apprehensa a sensu, sicut sunt delectabilia secundum singulos sensus, quae
animalia persequuntur: aut est non apprehensa a sensu; sicut inimicitiam lupi
neque videndo neque audiendo ovis percipit, sed aestimando tantum: et ideo
motus sensualitatis in duo tendit: in ea scilicet quae secundum exteriores sensus
delectabilia sunt; et hoc est quod dicitur, quod ex sensualitate est motus qui
intenditur in corporis sensus: aut ad ea quae nociva vel convenientia corpori
secundum solam aestimationem cognoscuntur; et sic ex sensualitate dicitur
esse appetitus rerum ad corpus pertinentium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ex ratione inferiori est etiam motus et appetitus
eorum quae ad corpus pertinent; non tamen sicut ex proximo principio, sed
sicut ex remoto, inquantum vires sensibiles per imperium movet, quae sunt aliqualiter
obedientes rationi, ut in 1 Ethic. dicitur. Vel dicendum,
quod ratio huiusmodi motum causat, non concernendo intentiones particulares
et materiae concretas, sicut sensualitas; sed magis universales, et a materiae
appendiciis separatas.
Ad secundum dicendum, quod ad sensualitatem aliquid pertinet dupliciter:
vel sicut existens de essentia eius; et sic videtur tantum appetitivam partem
continere: vel sicut praeambulum ad ipsum, sicut et ratio ad liberum
arbitrium pertinet, ut dictum est: et hoc modo etiam vires apprehensivae sensitivae

Torna all'inizio