Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 16


apostolicam, ibique conspiratores in proprium episcopum et insidiatores detecti sunt.
Prolatis ergo canonibus et lecto capitulo sancti martyris episcopi Fabiani, qui conspiratores
et insidiatores suorum episcoporum curiae tradendos instituit, iudicio totius sanctae
synodi etiam ipsi curiae traduntur. Tunc fidelis illa et prudens marchionissa Mathilda
servos illos appellans, in servitutem curiae vocavit eos. Quam ob causam tristes, praeterquam
credi potest, etiam adversus ipsam, quotquot potuerunt, conspirare fecerunt.
Convenerunt ergo quam plures iterum episcopi apud Sanctum Genesiumi, quod castrum
a civitate Lucana non multum distat; inter quos reverendissimus Albanensis episcopus,
nomine Petrus, vicem domini papae agebat.
9. Qui cum eodem Lucensi episcopo sancto Anselmo et cum reliquis omnibus conspiratores
illos excommunicavit: unde insolabiliter illi dolentes et indignati totam civitatem
malitiose commoverunt, freti auxilio perditissimi hominis quondam dicti regis Heinrici
religiosissimum episcopum a civitate repulerunt: sed et praedictae dominae rebelles
penitus facti sunt. Huius utique conspirationis praefatae caput et princeps fuit quidam
nomine Petrus, falsa professione canonicus, ordine dampnationis suae subdiaconus,
mente superbus, incontinens moribus verbis procax, corpore incompositus, vir sanguinum
et fomes omnium spurcitiarum. Qui propter immensitatem malitiae suae factus est subito
contumax praeco Heinricianae tyrannidis, et post aliqua fit etiam familiaris curiae iniquitatis,
quam iusta quidem interpretatione a cruore dico cruriam, vel potius universae
turpitudinis sentinam.
10. Hic denique post tempora non plurima, veniente in Tusciam Heinrico cum haeresiarcha
Wiberto, de quo latius postmodum tractabimus, quoniam instanti videbatur opportunus
insanire, eo quod nec in Deum timorem nec reverentiam habebat in hominem,
imponitur episcopus erroris eiusdem Lucanae civitatis; qui, adiunctis sibi totius terrae nequissimis,
videlicet periuris, latronibus, fornicariis et adulteris, terram ecclesiae invadit,
castella et homines vi aut fraude vel precio sibi asciscit. Unum solummodo castrum venerabili
remansit episcopo, quod etiam tyrannus ille, eo quod civitati erat proximum, quasi
quotidie incurrens devastavit praedis, incendiis atque homicidiis. Ille autem mansuetissimus
omnium omnia gaudens sustinuit, paupertatem pro Christo optavit; qui et duobus
capellanis contentus ac paucis servientibus, cum reverendissima quam praediximus matrona
humilis permansit.
11. Atqui ut universae maledictionis tunicam adversarius ille indueret, demum ab
haeresiarcha Wiberto non dico consecratur, sed execratur, quatenus similis similem in
omnibus imitaretur. Nam sicut ille Romanam invadendo ecclesiam commaculavit, superstite
adhuc sanctissimo papa Gregorio VII, ita iste Lucanam, vivente religiosissimo suo
episcopo. Itaque, ut beatissimi martyris Cypriani verbis utar: Nullus vel iste vel ille, quia nec
successor nec antecessor cuiusquam aut ille aut iste: ambo parricidae, ambo sceleratissimi violatores
suae matris ecclesiae.
Dum ergo expulsus ille cum Maria securus desideraret sedere,
facti sunt episcopi et principes pene omnes non solum dico inobedientes, verum omnino
rebelles sanctae sedi Romanae, et inventa est sola atque unica dux et marchionissa Mathilda
in fide permanens, zelum Dei habens, domino papae Gregorio obediens, quia, ut sanctissimam
eius vitam et religionis cognovit ardorem, totam se suae tradidit dispositioni, sperans
ab oneribus mundi huius tali obedientia explicari, cui e contrario in remissionem datur, ut
quasi altera Delbora populum iudicet, militiam peragat, haereticis ac schismaticis resistat.

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio