vestri filiis nostris linea consanguinitatis sint conjuncti,
confirmationem verae donationis felicis recordationis Innocentii
Papae super bonis quae fuerunt quondam Petri
de Vinea, in forma quam dilectus vester et noster magister
Rostandus nobis exposuit, vobis per latorem praesentium
destinamus.»
n. 20
Viris elegantissimis, magni Cesaris domesticis, sensu
et moribus praedotatis, dominis magistris P. de Vinea et
T. de Suessa, magister T. animi devotionem. In scolis
nostris jocoso quodam incidente litigio, de nobilitate generis
et animi probitate facta est contentio quae illarum
videretur esse major; et hinc inde satis probabiliter
disputatum. [Sequitur epistola longa, argumentis ad
morem temporis refecta; et ita concluditur:] Demum si
nobilitas est quaedam laus ex meritis parentum proveniens
et solae virtutes merentur, merita ex virtutibus acquiruntur,
ex qua re est in virtutibus nobilitas. Et si per
medium a probitate tannini comparantur (virtutes), habeo
igitur probatum probitatem modis omnibus esse nobilitati
generis praeferendam.
|
|