Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 168


Et thronos. Thronos vero circumformant divine bonitati, quia divina
bonitas in homine assumpto cum sedeat de ipso sibi thronum et
sapientie sedem effecit, quia ei se propter nimiam caritatem in unam
personam coniunxit. Sive igitur sint <throni> angelici spiritus in quibus
Dominus sedeat et iudicia sua inde discernat, sive anima iusti que sapientie
sedes est, sue de nomine assumpto thronum divine bonitatis
edixeris, in his omnibus profecto theosophi et thronos narrant et eos
Domino Ihesu Christo tamquam extrinsecos status circumformant. Nam
et Daniel ponit thronos angelorum divine bonitati dicens: «Aspiciebam
donec throni positi sunt et Antiquus dierum sedit». Propheta
quoque ait quia anima iusti sedes est sapientie, et David profatur de Filio
Dei quod sit thronus Patris et infit: «Virga directionis virga regni tui»,
o Deus Pater, est thronus tuus «in seculum seculi». Verum est ergo
quod sapientes circumformant thronos divine bonitati.
Et calicem. Theosophi calicem divine bonitati circumformant, quia
[per] benedictionis calicem sacratissimum, videlicet sanguinem Domini
nostri Ihesu Christi de Dei bonitate formatum et de Christi corpore circumfusum,
christianos inebriant, ut et vicia obliviscantur et virtutes
colant. Dei ergo bonitati circumformant, quia hunc et ex corpore Christi
fluxisse et ipsius fuisse veraciter predicant, unde David: «Calix meus
inebrians quam preclarus est». Calix sanguinis Domini inebriat, quia
sobrios facit et vanarum cogitationum oblivionem prestat. Et quam
preclarus est, quia claritatem eterne vite credentibus donat. Lex quoque
calix est Domini, que divine bonitati circumformatur, quia in manu
Domini velut forma tenetur, unde David: «Quia calix in manu Domini
vini meri, plenus mixto». Calix, id est lex, in manu Domini
formatur, quia omnis Scriptura veteris testamenti ex intellectu, qui
de Christo est, substantiatur. Quam legem theosophi calicem nominant,
quia inde Deus mentes credentium inebriat. Et ille calix est vini meri,
quantum ad spiritalem intelligentiam que sinceritate congaudet. Ibi enim
vinum merum redolet, ubi spiritalis intelligentia refulget, et est plenus
mixto, id est fece corporalium sacramentorum, que remanent et resident
apud Iudeos. Nam apud eos fex figure remansit, et inclinavit Dominus
hunc calicem, id est legem, ex hoc in hoc, id est a Iudeis in Gentilem,
in quem spiritalis sensus eliquatus est, «Verumtamen fex eius

Torna all'inizio