scire antea ad pars predicti monasterii quando venerit, inde exire 
per tale tempus, ut possit dare pars monasterii ad laborandum, 
sicut dixi, quia ita convenit inter nobis. et si omnia ista non 
compleverint ad pars nostri monasterii, per ipsum ordinem, qualiter 
superius legitur, quinque solidi auri bizantei pena se ipsi 
prenominati, et suprascriptis heredibus ad pars nostri monasterii 
componere et dare obligarunt, et suprascripta percompleant, per 
invitis ad pars nostri monasterii. et ad pignerandum obligarunt 
se ipsi, qui supranominati mediatores et suorum heredibus ad pars 
nostri monasterii, de causa eorum, usque ad legem, et per nomenative 
boves, bacce, porci, caballi, et mobiles, vel immobiles. 
Scripsi ego qui supra Andreas, subdiaconus et notarius, et interfui. 
Actum in [.....] Teanense, feliciter. 
OFFERCIO SANCTE MARIE IN TIANO ET SANCTI ANGELI 
IN CENTENARU. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Terciodecimo 
anno principatus domni Paldolfi, et nono anno principatus domni 
Paldolfi, eius filio, gloriosis principibus, necnon et primo anno 
ducatus Neapolitanorum ipsorum gloriosorum principum, mense 
aprelis, undecima indiccione. Ideoque ego Petrus, filius quondam:
  |  
  |