Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 322


<35>. Inde recedentes, venimus ad alium locum, ubi erat positum
unum tentorium mirabile, totum de purpura ruffa, quod dederunt
Kytai; ibi etiam interius introducti fuimus. Et semper quando intrabamus,
dabatur nobis bibere cervisia vel vinum; prebebantur
etiam nobis carnes cocte, si volebamus habere. Solariulum unum
de tabulis erat alte preparatum, ubi tronus imperatoris erat positus.
Tronus autem erat de ebore, mirabiliter sculptus. Ibi etiam
erat aurum et lapides pretiosi, si bene meminimus, et margarite.
Et per gradus ascendebatur illud quod rotundum erat parte posteriori.
Banci etiam erant positi in circuitu sedis, ubi domine sedebant
in scamnis a parte sinistra, a dextris autem nemo sedebat superius,
sed duces sedebant in bancis inferius, in medio, et alii sedebant
post eos. Et omni die veniebat multitudo maxima dominarum.
<36>. Ista tria tentoria, de quibus superius diximus, erant valde
magna. Alia autem tentoria habebant sue uxores de filtro albo,
que satis erant magna et pulchra. Ibidem divisi fuerunt ab invicem
imperator et mater eius: et mater imperatoris ivit in unam partem
et imperator in aliam, ad iudicia facienda. Capta enim erat amita
imperatoris istius que veneno interfecerat patrem eius, tempore
eo quo exercitus eorum in Hungaria fuit, unde propter hoc exercitus,
qui erat in predictis partibus, retrocessit; de qua cum aliis
pluribus fuit factum iudicium, et fuerunt occisi.

Torna all'inizio