Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 78


perierunt, nonnulli uero capti sunt, et carcerali
squalore una cum ipso imperatore
consumpti. Ipse etiam cardinalis captus
est et detentus.
Hoc anno naualis Frisonum exercitus
Gaietam ueniens, Iherosolimam uadit in
subsidium Terre sancte. Ianuensium quoque,
Uenetum, Pisanorum et aliorum de
diuersis mundi partibus signatorum apud
Accon multitudo conuenit. Qui cum rege,
Patriarcha Iherosolimitano, Magistris domuum
Hospitalis et Templi consilium ineuntes,
cum Iherusalem propter aquarum defectum
commode adire non possent, uersus
Damiatam Sarracenorum ciuitatem nobilem
et munitam suarum nauium carbasa direxerunt.
Quo prospere applicantes eo fauente
qui mari et uentis imperat, cum fluuius
ingens et turris in eo precelsa constructa
transitum ad ciuitatem penitus prohiberent,
coacti sunt sua figere tentoria circa litus.
Quod illi de Damiata uidentes, suos mox
nuncios dirigunt ad Soldanum, per quos
se a christianis obsessos significant, et petunt
ut suum ad eos ueniant in succursum.
Qui statim collectis undique uiribus, Damiatam
se contulit sine mora, quam uiris muniuit
et uiribus, nec non et turrim predictam:
et ne christiani possent in partem alteram
nauigio transmeare, secus ampnis

Torna all'inizio