atque silencio, quam infestus muscilio cum pungentis
aculei asperitate et voce. Et dixit alter: premuniri festines
ingenio priusquam res aut negocium exigat, quia post rerum
eventus deficiunt ingenia et sapiencie confunduntur. Et dixit
Philippus, Pictagore discipulus: infelix est qui deffensore carentem
offendit. Et dixit Bilecus: de melioribus rebus mundi est,
superfluitate omissa, medium sequi; nam radix vite est metiri
expensas, et vastatio est clavis paupertatis, et omnium habere
gracias res est impossibilis. Non irascaris adversus veritatis
prolatorem; fac animam tuam patienciam assuescere, et exinde
bene tibi continget. Et dixit alter: malus dominus ebrio similatur
qui, sua ebrietate, vitans decora, turpibus inheret et fedis; ebrietate
vero cessante, advertit quantum offendit et sibi condolet
vehementer. Et dixit: decet regem discretum non decipi rebus
se sibi offerentibus oportune, et ob inimicorum paucitatem
de sua non curare milicia ei stipendia subtrahendo, non credens
indigere eisdem. Et dixerunt ei: quare te odientes sunt plures?
Respondit: quia hominum oblectamenta detestor. Cui dixerunt:
qualiter hoc facis? Respondit: quia hominum sum expertus.
Et dixit Eclunio cuidam pictori quendam bancum pingenti: pulcras
depinge figuras, eo quod homines surgentes a banco, dum
intuentur figurarum pulcritudinem, non recedunt induti statim
vestibus oportunis, quare nec frigidus aer [eis] nocebit in
|
|