Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Quinta distinctio, prima pars


V. 1
[De prima parte]
Nouem modis generaliter possunt quaestiones formari, quos
tenere proponimus in hoc processu, quorum quemlibet ordinatim,
secundum processum principiorum huius Artis, debita littera
significamus esse descriptum, ut in figuris Artis sumantur ipsi
nouem modi generales, per quos in genere possunt diuersae fieri
quaestiones.
Primus istorum modorum et generalior est `utrum' et describitur
per B.
Secundus est `quid', cum quaeritur quod est esse rei et significatur
per C.
Tertius est `ex quo', cum quaeritur ex quo est esse rei et denotatur
per D.
Quartus est `quare', cum quaeritur de fine seu de intentione rei,
propter quam res habet esse et scribitur per E.
Quintus modus est `quantum', cum quaeritur de quantitate rei
et assignatur per F.
Sextus est `quale', cum quaeritur de qualitate rei et describitur
per G.
Septimus est `quando', cum quaeritur de tempore rei et denotatur
per H.
Octauus est `ubi', cum quaeritur de loco rei et accipitur per I.
Nonus est `quomodo', cum quaeritur de modo rei et habet per
K significari.
Isti quidem modi sunt necessarii ad ueritatem rerum inquirendam
et ad philocapiendum uoluntatem amore bono; et sicut per
figurarum litteras describuntur, sic per consequens in principiis,
regulis et definitionibus complectuntur; et prout in omnibus istis
habent esse, possunt ad quaestiones mitti et de quaestionibus ad
terminos praedictos remitti et sic iterum circulariter mitti et remitti,
donec necessitas scientiae et amantiae in conclusione luceat
manifesta.
1. Bonitas magnitvdo
1. Quaesiuit amor a bonitate, magnitudine et aeternitate, utrum
Deus esset. Multum enim desiderabat Deum esse, ut uehementius
eum posset amare.
2. Quaesiuerunt bonitas, magnitudo et potestas ab amore
bono, magno et potente, qua natura diligit esse et odit non esse.
3. Quaesiuerunt bonitas et magnitudo a sapientia, qua natura
diligit plus amor infinita, quam finita.
4. Quaerebat bonitas a magnitudine, utrum tantum esset amare
amoris, quantum amatus, quem diligit amor.
5. Magnitudo quaerebat a bonitate, utrum uirtus amoris melior
esset et maior actu, quam habitu et potentia.
6. Interrogabat amor ueritatem, utrum sit uerum id, per quod
bonitas et magnitudo sunt magis desiderabiles.
7. Mirabatur amicus, qua natura et qua proprietate amoris plus
diligebat bonitatem, magnitudinem et gloriam amati sui, quam
suammet bonitatem, magnitudinem et gloriam.
8. Quaesiuit bonitas a magnitudine, utrum sit amoris bonitas
et magnitudo diligi distinctionem inter amatum et amicum, et
odiri distinctionem in natura et essentia amati et amici.
9. Interrogabat amor bonitatem, qua natura sentiebat se maiorem,
cum diligebat concordantiam, quam cum diligebat contrarietatem.
/*
10. Quaerebat amor a bonitate et magnitudine, utrum poterant
esse tantae et tam bonae in contrarietate sicut in concordantia.
11. Scire uolebat amor, quare bonitas et magnitudo sunt nobiliora
principia ratione formae, quam ratione materiae.
12. Bonitas interrogabat magnitudinem, qua natura medium
amoris pertinet ad amores.
13. Interrogabat amicus amatum suum, utrum finis amoris sit in
magnitudine bonitatis.
14. Amor quaerebat a magnitudine, qua natura faciebat ei
maius amare suum, cum diligebat bona substantialia, quam cum
diligebat accidentalia bona.
15. Quaerebat aequalitas amoris a bonitate et magnitudine
amoris, utrum essent tam bonae et tam magnae in apparentia,
quam in existentia.
16. Quaesiuit bonitas a magnitudine, utrum amor habet maius
et minus amare.
2. Bonitas aeternitas
1. Aeternitas a bonitate quaesiuit, utrum potestas sit melior in
amare, quam in amore.
2. Rogauit bonitas sapientiam, ut diceret ei, si sit aliquis amor
aeternus.
3. Bonitas dixit amori, si tantum diligit eam, quantum durationem
et magnitudinem.
4. Quaesiuit amicus ab amato suo, qua uirtute pertinet ad amorem
suum amare esse in bonitate et duratione.
5. Dicebat amicus ueritati, quare opera sui amati uidebantur ei
bona, durabilia et uera et quare diligebat minus oppositum
earum.
6. Scire uolebat amicus modum, per quem bonitates et durationes
amantium acquiescebant gloriae sui amati.
7. Bonitas et aeternitas interrogabant amorem, quomodo ipsae
poterant esse inconfusae in amare, cum numero sint unum idem.
8. Quaerebat amicus a bonitate et aeternitate, quare suus amor
maiorem habet concordantiam cum esse, quam cum non esse.
9. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum tot haberet contraria
in amare, tunc cum diligebat finem suae bonitatis et durationis,
quam tunc cum diligebat finem suae impossibilitatis.
10. Incepit amicus dubitare, utrum amatus suus esset aliquid
et quaesiuit hoc a bonitate aeternitatis.
11. Interrogabat amicus bonitatem et aeternitatem, quid erat
amatus suus in amoris medio.
12. Bonitas et aeternitas interrogabant amorem, quare finis est
ei amabilis.
13. Interrogabat bonitas maioritatem, quare maior est aeternitas,
quam minoritas.
14. Amicus quaerebat ab amato suo, si posset illi esse aequalis
in bonitate et aeternitate.
15. Quaesiuit bonitas ab aeternitate, utrum sit amoris minoritas
amare a priuatione remoueri.
3. Bonitas potestas
1. Sapientia quaerebat ab amore, si potestatem habebat sufficiendi
illi de bonitate.
2. Interrogabat amicus amatum suum, quomodo posset eum
amare bono, potente et amoroso amare.
3. Interrogauit bonitas potestatem, qua uirtute poterat amicus
tantum amare suum amatum.
4. Verus amor interrogabat bonitatem, quomodo se posset ab
amore falso odibili remouere.
5. Amicus quaesiuit ab amore suo, qui essent habitus amoris,
quia multum desiderabat eos scire, ut eos in gloria posset habere.
6. Interrogabat amor differentiam, qua natura poterat amare
inconfuse bonitatem et potestatem amati sui.
7. Bonitas quaerebat a potestate, de quo erat concordantia,
quam amatus et amicus habent in amare.
8. Quaerebat certificari amor a bonitate, qua potestate posset
melius resistere inimicis amati sui.
9. Desiderabat amicus scire, quomodo principiare posset
unum bonum et potens amare, quo posset amare suum bonum
et potentem amatum, qui de amore et amare principiauit eum.
10. Interrogabat amicus amorem, quomodo constringere posset
medium amoris non discedere amare suum bonum et potentem
amatum.
11. Amoris bonitas quaesiuit a fine amoris, utrum sciret uias,
per quas amicus uadit uisum amatum suum.
12. Interrogabat amor maioritatem, quomodo multiplicare posset
amare suum in bonitate.
13. Amicus quaesiuit ab aequalitate amoris, si posset esse ad
sufficiens tempus ad amandum suum bonum et potentem amatum.
/*
14. Quaerebatur ab amico, quid erat, per quod remouebat
amorem suum a debilitate et malitia diligendi.
4. Bonitas sapientia
1. Amicus sapientiam interrogauit, quare tantum diligebat operationem
bonitatis, quantum uoluntatis.
2. Quaesiuit bonitas a uirtute, utrum poterat esse tam uirtuosa
diligendo amatum suum, quam sciendo eum.
3. Quaesiuit amor a sapientia, de quo sufficit bonitas ueritati
sciendi et intelligendi.
4. Amicus interrogauit sapientiam, quae sunt ea, per quae posset
esse subtilior ad intelligendum bonitatem et gloriam amati
sui.
5. Interrogabant amoris bonitas et amoris differentia sapientiam
amoris, qua natura non potest amicus odire nec ignorare
suum amatum.
6. Bonitas quaesiuit a sapientia, si tunc tantam haberet concordantiam
cum amore, cum sciebat amicum, quam tunc cum
sciebat amatum.
7. Interrogabat amicus sapientiam, quomodo posset resistere
malitiae et ignorantiae.
8. Quaerebat amicus a sapientia, ubi posset inuenire bonitatem
amati sui.
9. Rogauit amicus amatum suum, ut significaret ei, ubi existunt
amabiles eius bonitas et eius sapientia, quoniam affectabat
ire dilectum eas.
10. Quaerebat amicus ab amato suo, quid posset uestire finem
amoris, quia mittere uolebat eum ad bonitatem et ad sapientiam
amandi.
11. Interrogabat amor bonitatem et sapientiam, quomodo posset
uestire amare suum bonificare et intelligere.
12. Quaesiuit bonitas a sapientia, de quo fit aequalitas amandi
et intelligendi.
13. Rogauit amicus amatum suum, ut id ostenderet ei, per quod
posset eicere minoritatem ex suo intelligere et amare.
5. Bonitas volvntas
1. Voluntas amici quaesiuit a bonitate amati, quae sunt ea, per
quae posset amare suum amatum.
2. Scire uolebat amatus, si amicus suus sciret ueritatem bonitatis
et amoris et quaesiuit ab eo, quae perfectio sit amandi.
3. Quaerebat amatus ab amico suo, quid uestiebat ipse amare
suum.
4. Quaerebat uoluntas a bonitate, utrum ipsa bonitas sit in differentia
amici et amati.
5. Voluntas quaesiuit a bonitate, cum quo existit concordantia
amici et amati in uirtute amandi.
6. Amicus quaesiuit a bonitate et uoluntate, quae sunt ea, per
quae ipsae approximant eum ad amatum suum.
7. Quaesiuit bonitas ab amore, quae sunt ea principia, quibus
ipse amatores constringit amare.
8. Bonitas amoris quaesiuit ab amore, unde oriebatur amare.
9. Bonitas ab amore bono quaesiuit, si finem inueniret sui bonificare
in fine boni sui amare.
10. Interrogabat bonitas amorem, quare onerauerat amicum
amandi maioritate.
11. Quaerebat amicus ab amato suo, cum quo posset facere
aequalitatem bonitatis et amoris.
12. Amor quaerebat a minoritate, cum quo remouebat eum a
bonitate sui amati.
6. Bonitas virtvs
1. Bonitas et uirtus quaesiuerunt a ueritate, si posset eas conuertere
esse unum idemmet amorem.
2. Interrogabat amicus amorem, ubi permanent bonitas, uirtus
et gloria sui amati.
3. Interrogabat uirtus differentiam, quomodo multiplicare posset
bonitatem et minuere malitiam.
4. Interrogabat amicus amatum suum, quomodo posset eum
diligere cum concordantia bonitatis amoris et uirtutis amoris.
5. Bonitas et uirtus quaesiuerunt ab amico, utrum sciret modum,
secundum quod existebant amatus suus et ipse.
6. A uirtute quaerebat bonitas, utrum sciret, in quo loco amoris
habebat amicus amatum suum.
7. Bonitas et uirtus ab amoris medio quaesiuerunt, si sciret
modum, quo ipsae possent esse amor et de amore.
8. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret ea, quae coniungunt
amatores ad finem amandi.
9. Interrogabat amicus amatum suum, per quid posset amoris
opera multiplicare, quoniam per amorem suum ea multiplicare
desiderabat.
10. Bonitas et uirtus ab amoris aequalitate quaesiuerunt, utrum
scirent modum, quo existere possent in ea.
11. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret ea, quibus bonitas
et uirtus tendunt, periclitantes in amore.
7. Bonitas veritas
1. Amatus ab amico suo quaesiuit, si remouebat eum ab amore
falso et a malitia et a poena.
2. Intrauit differentia in amorem, quaerens ab eo, utrum posset
esse amicus et amatus.
3. Bonitas et ueritas quaesiuerunt ab amore, utrum sciret ea,
quibus erant oboedientes suo amato.
4. Quaesitum fuit ab amato, quare de suo conquerebatur
amico.
5. Bonitas et ueritas amorem rogauerunt, ut diceret eis, ex quibus
principiatur amare suum.
6. Quaesiuerunt bonitas et ueritas a uoluntate, si per amabilitatem
suam se ligare possent ad uerum amare.
7. Amicus quaesiuit ab amato suo, quibus posset ligare suum
amorem ad finem amandi.
8. Interrogabat amicus bonitatem et ueritatem, quae sunt illa,
quae remouent illum ab amato suo.
9. Quaesiuit bonitas a ueritate, de quo sit aequalitas amici et
amati.
10. Tunc cum amicus non diligebat amatum suum, quaerebat
minoritas ab amico, utrum sciret, quomodo procedit malitia de
bonitate et falsitas de ueritate.
8. Bonitas gloria
1. Bonitas quaerebat ab amore, utrum posset in gloria quiescere
et habere bonum amare, sine differentia amantis et amati.
2. Amorem bonitas et gloria rogauerunt, ut diceret eis, ubi ipsam
concordantiam inuenire possent, quae in amare concordat
amatum et amicum.
3. Quaerebant bonitas et gloria ab amore, de quo suum amare
uiuebat.
4. Scire uoluit amicus ab amore, cum quo ipsum ceperat in
amare.
5. Bonitas et gloria quaesiuerunt ab amore, cum quo ligabat
amicum ad amatum.
6. Interrogabat amicus amatum suum, quare bonitas et gloria
deiecerant non finem amoris ex amare.
7. Quaesiuit amicus ab amore, cum quo poterat eum remouere
a malo et a poena et ab amandi minoritate.
8. Scire uolebat amatus ab amico suo, cum quo requiescebat
amicus in amare.
9. Interrogabat amatus amicum, quare est bonitas amabilis in
amandi minoritate.
9. Bonitas differentia
1. Scire uoluit bonitas, quare differentia amantis et amati est
amabilis in amare.
2. Interrogabat bonitas differentiam, quare maior erat in concordantia
amandi, quam in contrarietate amandi.
3. Interrogabat bonitas differentiam, qua natura poterat ipsa
differentia esse inter amantem et amatum, qui sunt unus idem
amor.
4. Bonitas et differentia scire uoluerunt ab amore, cum quo faciebat
existere suum amare in medio amantis et amati.
5. Rogabat amicus amatum suum, ut diceret ei, cum quo finem
bonitatis inuenire posset.
6. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret, unde amandi
maioritas oriatur.
7. Quaesiuit amor a differentia, in quo existit indiuisibilitas
amati et amici.
8. Ab amore bono quaesiuit minoritas, utrum amici et amati
differentia indiuisibilis esse possit.
10. Bonitas concordantia
1. Amicus bonitatem et concordantiam deprecatus est, ut dicerent
ei, ubi reuelat amatus suus amoris secreta.
2. Dicebat amicus amori: – Quare principias amare meum de
bonitate et concordantia?
3. – Amare – dixit amor –, quid est, cum quo me remoues a
malitia et a contrarietate amandi?
4. Dixerunt bonitas et concordantia: – Amice, quare desideras
finem amoris?
5. Maioritas et minoritas bonitatis et concordantiae cucurrerunt
ad amorem; est autem quaestio: – Quae illarum fuit citius ad
amare?
6. Quaesiuit amicus ab amato suo, in quo consistit bonitas
amabilis et concordantia bonificabilis.
7. – Amice – dixit amor –, quare me rogas, ut te remoueam ab
amandi minoritate?
11. Bonitas contrarietas
1. Quaesiuit amoris contrarietas ab amore bono, cum quo amicus
suum rogabat amatum.
2. – Amice – dixit contrarietas –, quare ponis concordantiam
in medio bonitatis et amoris?
3. Dum amicus concordantiam amabat, quaesiuit a contrarietate,
quare plangebat et plorabat.
4. – Amice – dixit bonitas –, quare in contrarietatem me ponis
amandi?
5. Interrogabat amicus aequalitatem, quare resistebant sibi ad
inuicem amor et contrarietas.
6. Dixit amoris bonitas: – Amice, cum quo uincis contrarietatem
et minoritatem in amare?
12. Bonitas principivm
1. – Bonitas – dixit amicus –, sciresne dicere mihi, cum quo
ligabilis est mea uoluntas ad amandum et quare meus me tormentat
amatus?
2. Voluntas et bonitas quaesiuerunt ab amico, ubi et cum quo
ligauerat eas.
3. – Bonitas – dixit amicus –, quare magis es amabilis ratione
maioris similitudinis, quam minoris?
4. Bonitas et principium quaesiuerunt ab amico, de quo facit
aequalitatem amandi et bonificandi, dum suum amat amatum.
5. – Principium – dixit amicus –, cum quo est uoluntas mea
dissolubilis ab amare bono?
13. Bonitas medivm
1. Quaesitum fuit ab amico, cur incluserat finem bonitatis et
amoris in amoris medio.
2. Interrogabat bonitas amicum, qua ratione posuerat eam in
amoris maioritatem.
3. – Amice – uoluntas ait –, qua natura existis ligabilis ad desiderandum?
/*
4. Quaesitum fuit ab amato, cur eiecerat minoritatem ex amici
bonitate, et cur posuerat in eum maioritatem.
14. Bonitas finis
1. Quaesitum fuit a uoluntate, qua natura ligabilis erat in bonitate
et amore ad maioritatem et finem amandi.
2. – Amice – dixit amatus –, quare scrutaris aequalitatem finis
et bonitatis?
3. Quaesitum fuit ab amico, utrum adhuc mortuum esset amare
suum in minoritate bonitatis et finis.
15. Bonitas maioritas
1. – Amice – dixit amatus –, cum quo facis aequalitatem in
amore tuo de bonificatiuo et amabili et de amatiuo et bonificabili?
/*
2. Quaesitum fuit ab amico, utrum adhuc esset incarceratum
amare suum in amoris minoritate.
16. Bonitas aeqvalitas
1. Interrogauit amor aequalitatem, quare concordabat cum
esse in bonitate et cum non esse in minoritate.
17. Bonitas minoritas
1. Stabat amicus in laboribus et languoribus propter amatum
suum et quaesiuit, quis iecerat amare suum in magnitudinem
amoris.
18. Magnitvdo aeternitas
1. Magnitudo quaesiuit ab amore, utrum tantum diligeret agere
aeternitatis, quantum eius existere.
2. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius esset tantus in
scibilitate, quantus in amabilitate.
3. Quaesiuit amor ab amico, utrum sciret, quid esset eius amatus.
/*
4. Quaesiuit amicus a magnitudine et aeternitate, utrum in
amato suo essent ea, per quae amicus magis posset adhaerere
uirtutibus et a uitiis distare.
5. – Amor – ait amicus –, quae sunt ea, per quae melius ligare
possum uoluntatem meam ad bonum amandum et intellectum
meum ad uerum intelligendum?
6. Quaesiuit amicus ab amare, utrum posset ei sufficere ad diligendum
suum amatum.
7. Dixit amicus: – O uos, magnitudo et aeternitas amati mei,
numquid estis sic inconfusae et reales in amato meo sicut similitudo
uestra in amare meo et intelligere meo?
8. – Magnitudo – dixit amicus –, cum quo consistis magna in
amare et tu, aeternitas, in aeternare?
9. Quaesiuit magnitudo ab aeternitate, utrum in ea consisterent
omnia, per quae plus est a contrarietate disparata.
10. Interrogabant magnitudo et aeternitas amorem, ubi erat
amatus et amicus.
11. – Amor – dixit amicus –, qua ratione est amare meum magnificabile
et durabile?
12. Quaesiuit ab amato amicus, utrum tantum obligatus esset
ad amandum bonificare et magnificare, quantum ad amandum
amare.
13. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum deberet eum tantum
diligere ratione durandi, quantum ratione magnificandi et
amandi.
14. – Amor – dixit amicus –, uisne ut diligam in amato meo
aequalitatem magnificandi et aeternandi et amandi?
15. Interrogabat amicus magnitudinem et aeternitatem, cum
quo distabant ab amandi minoritate.
19. Magnitvdo potestas
1. Quaesiuit amicus ab amore, utrum amatus suus haberet tantam
potestatem et tantam sapientiam intra se ipsum, quantam in
rebus extrinsecis.
2. Magnitudo et potestas quaesiuerunt ab amore, utrum tantum
haberet amare, quantum ipse est.
3. Quaerebat amor a magnitudine, utrum sciret potestatem
amati sui tantum esse id, quod ipsa est, per agere, quantum per
existere.
4. Magnitudo amati quaesiuit a potestate amici, utrum tantum
posset amare uerificare, quantum ueritatem.
5. Quaesitum fuit ab amico, utrum magnam haberet potestatem
amandi gloriam amati sui.
6. Amicus quaesiuit a magnitudine et potestate, qua natura
tantam habebat potestatem amandi suum amatum.
7. – Amice – dixit amatus –, numquid tanta est tibi potestas
amandi amando in me unire, quanta est amando in me unitatem?
8. Tantum habet amorem amicus ad amatum suum, quod unamet
essentia et natura uult esse cum amato suo.
9. Quaesitum fuit ab amico, utrum tantam haberet potestatem
amandi, quod semper principiare posset amare suum.
10. Quaesitum fuit ab amico, utrum tantum habere posset
amare, quod esset de essentia et natura sui amati.
11. Quaesitum fuit ab amato, utrum tantam haberet amandi potestatem,
quod tantum diligeret amicum suum, quantum se ipsum.
/*
12. Magnus amatus quaesiuit a magno amico, utrum magnum
haberet amare.
13. Quaesiuit amatus a magnitudine et potestate sui amici,
utrum aequales essent in amare.
14. Amoris magnitudo quaesiuit ab amoris potestate, utrum
amor amare posset sine largiri.
20. Magnitvdo sapientia
1. Quaesitum fuit ab amico, utrum operationem sui amati diligeret
tanta magnitudine, quanta eum scire poterat et amare.
2. A sapientia et uirtute amati quaesiuit amor amici, utrum tantam
haberent concordantiam actualiter, quantam potentialiter.
3. – Amate mi – dixit amicus –, estne uerum te uelle esse magnitudinem
mei scire et mei amare?
4. Quaesitum fuit ab amico, utrum magnam haberet sapientiam
sciendo gloriam sui amati.
5. – Amice mi – dixit amatus –, habesne sapientiam magnam
sciendo et amando entitatem tuam et meam?
6. Amor quaesiuit a sapientia, utrum sciret maiorem magnitudinem
amantis et amati.
7. Quaesiuit amor a sapientia, utrum sciret maiorem concordantiam
amatiui et amabilis.
8. Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret magnam unitatem
sapientiae sui amati.
9. – Sapientia – dixit amor –, esne tanta, quod aliquid scias
medium esse amicum et amatum?
10. – Amate – dixit amicus –, creasti mundum ad finem maioritatis
uel ad finem minoritatis?
11. Amor et sapientia quaesiuerunt a magnitudine amati, utrum
posset eas facere sufficientes magnitudini de scire et de amare.
12. – Amate mi – dixit amicus –, quae sunt ea, quibus melius
coaequari potes meo scire et meo amari?
13. Amor amici quaesiuit a magnitudine et a sapientia amati,
utrum Deus tantam haberet sapientiam, quod unam sciret creare
creaturam meliorem et nobiliorem omnibus creaturis.
21. Magnitvdo volvntas
1. – Amate mi – dixit amicus –, habesne tantum magnitudinis
in uoluntate, quantum in uirtute et sapientia?
2. Quaesiuit magnitudo a ueritate, utrum poneret eam tantum
in uero, quantum amor ponit eam in amare.
3. – Amate – dixit amicus –, esne tanta uoluntas et gloria, quod
possint esse de magnitudinis entitate?
4. Magnitudo et uoluntas quaesiuerunt a differentia, utrum in
maioritate sua poterat esse maior concordantia amici et amati.
5. Amor quaesiuit ab amico et amato, utrum essent concordes
in maiori concordantia magnitudinis et uoluntatis.
6. Magnitudo et uoluntas amici quaesiuerunt ab amato, utrum
in se ipso plus posset amicum remouere a contrarietate, quam in
aliquo alio ente.
7. – Voluntas – dixit magnitudo –, in quo potest amatus maiorem
principiare amabilitatem?
8. Quaesitum fuit ab amico, cur amabat amatum suum tanta
uoluntate.
9. – Amor mi – dixit amicus –, cur me facis amare amatum
meum in fine tantae uoluntatis?
10. – Amice – dixit amor –, quare desideras idem esse cum
amato tuo?
11. – Amate mi – dixit amicus –, in quo potest maior fieri aequalitas
magnitudinis et uoluntatis?
12. Quaesiuit amatus ab amore, utrum remouisset amicum a
maiori minoritate amandi.
22. Magnitvdo virtvs
1. Quaesiuit amicus a magnitudine et uirtute amoris, utrum
amare actu sit de entitate potentiae et habitus.
2. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus suus complete
dedisset ei similitudines suas.
3. – Amice mi – dixit amatus –, qua proprietate et natura tantam
habes in amare uirtutem?
4. – Amate mi – dixit amicus –, estne tantum et tam uirtuosum
amatiuum, quantus et quam uirtuosus tu es amabilis?
5. Virtus quaesiuit a magnitudine, de quo fit magna concordantia
amici et amati.
6. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius principiauerat
eum de magnitudine, uirtute et amore.
7. Magnitudo et uirtus quaesiuerunt ab amore, utrum amicus
et amatus uniti essent in amare.
8. – Amate mi – dixit amicus –, qua ratione posuisti finem
amandi in tuam magnitudinem et uirtutem?
9. Ait uirtus: – Amice, cum propter amorem affligaris, quare
magnitudinem amati optas amare?
10. – Amor – dixit uirtus –, cum quo possunt coaequari magnificare
et amare?
11. – Amare – dixit amor –, cum quo remoues magis esse a non
esse?
23. Magnitvdo veritas
1. Magnitudo et ueritas quaesiuerunt ab amore, cum quo sentiebat
amicus maiorem gloriam in amare.
2. Ab amato suo quaesiuit amicus, utrum ipsi ambo possent
esse una unitas amoris.
3. Magnitudo, ueritas et amor quaesiuerunt ab amico, utrum
aliquibus indigeret sui amati.
4. – Veritas – dixit magnitudo –, cum quo plus distas a contrario
tuo in amare?
5. – Amice – dixit amor –, quare tuus amatus magnitudinem
tuam posuit in ueritate sua?
6. Quaesitum fuit ab amato, quibus mensuris mensurabat amicum
suum.
7. – Amice – dixit amor –, numquid ingressus es in magnitudinem
et ueritatem ad uidendum amatum tuum?
8. Magnitudo et ueritas quaesiuerunt ab amore, cur amicus ingressus
erat maioritatem ad uidendum amatum suum.
9. – Amice – dixit amor –, scisne cur habes aequalitatem in
magnificare, uerificare et amare?
10. Quaesitum fuit ab amato, utrum abesset ei amicus in magnitudine
ueritatis.
24. Magnitvdo gloria
1. – Amor, sciresne dicere mihi, quare coniunctae sunt et unitae
differentia amici et differentia amati?
2. Quaesitum fuit ab amoris magnitudine, utrum sciret, quare
gloria amici et amati in magnam concordantiam existebat amoris.
/*
3. – Amice – dixit magnitudo –, numquid amatus tuus tantam
tibi gloriam largitus est, quod te remouerit ab omni contrarietate?
/*
4. Magnitudo et gloria quaesiuerunt ab amico utrum, quam cito
principiatus fuit ad amandum, amauit amatum suum.
5. Magnitudo et gloria quaesiuerunt ab amore, utrum amicus
posset esse suus amatus et e contrario.
6. Magnitudo, gloria et amor quaesiuerunt ab amico, quare
suum diligebat amatum.
7. – Amate – dixerunt magnitudo et gloria et amor –, numquid
aliquem habes amicum maiorem, gloriosiorem et amorosiorem
omnibus aliis amicis?
8. Quaesiuit amor a magnitudine et gloria, utrum aequalitas
amici et amati camera sit amoris.
9. Quaesitum fuit ab amico, utrum ex parte sui aut ex parte
sui amati oportebat eum esse in maioritate magnitudinis amoris
et gloriae amoris.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85




90




95




100




105




110




115




120




125




130




135




140




145




150




155




160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290




295




300




305




310




315




320




325




330




335




340




345




350




355




360




365




370




375




380




385




390




395




400




405




410




415




420




425




430




435




440




445




450




455




460




465




470




475




480




485




490




495




500




505




510




515




520




525




530




535
Torna all'inizio